Dominica XXIV “per annum” – 16 Sep 2018

Ant. ad introitum Cf. Sir 36, 18
Da pacem, Dómine, sustinéntibus te,
ut prophétæ tui fidéles inveniántur;
exáudi preces servi tui, et plebis tuæ Israel.

Collecta
Réspice nos, rerum ómnium Deus creátor et rector,
et, ut tuæ propitiatiónis sentiámus efféctum,
toto nos tríbue tibi corde servíre.
Per Dóminum.

Super oblata
Propitiáre, Dómine, supplicatiónibus nostris,
et has oblatiónes famulórum tuórum benígnus assúme,
ut, quod sínguli ad honórem tui nóminis obtulérunt,
cunctis profíciat ad salútem.
Per Christum.

Ant. ad communionem Cf. Ps 35, 8
Quam pretiósa est misericórdia tua, Deus!
Fílii hóminum sub umbra alárum tuárum confúgient.
Vel: Cf. 1 Cor 10, 16
Calix benedictiónis, cui benedícimus,
communicátio Sánguinis Christi est;
et panis, quem frángimus, participátio Córporis Dómini est.

Post communionem
Mentes nostras et córpora possídeat,
quǽsumus, Dómine, doni cæléstis operátio,
ut non noster sensus in nobis,
sed eius prævéniat semper efféctus.
Per Christum.

© Copyright – Libreria Editrice Vaticana

Messalino in PDF con letture in lingua italiana (da stampare su fogli A3 fronte/retro)

Missalette in PDF with readings in English (to be printed on A3 sheets, front/back)

Lascia un commento

Il tuo indirizzo email non sarà pubblicato. I campi obbligatori sono contrassegnati *