In Baptismate Domini – 13 Ian 2019

Festum

Ubi sollemnitas Epiphaniæ ad dominicam transfertur, quæ die 7 vel 8 ianuarii occurrit, festum Baptismatis Domini celebratur feria secunda sequenti.

Ant. ad introitum Cf. Mt 3, 16-17
Baptizáto Dómino, apérti sunt cæli,
et sicut colúmba super eum Spíritus mansit,
et vox Patris intónuit:
Hic est Fílius meus diléctus,
in quo mihi bene complácui.

Dicitur Glória in excélsis.

Collecta
Omnípotens sempitérne Deus,
qui Christum, in Iordáne flúmine baptizátum,
Spíritu Sancto super eum descendénte,
diléctum Fílium tuum sollémniter declarásti,
concéde fíliis adoptiónis tuæ,
ex aqua et Spíritu Sancto renátis,
ut in beneplácito tuo iúgiter persevérent.
Per Dóminum.
Vel:
Deus, cuius Unigénitus
in substántia nostræ carnis appáruit, præsta, quǽsumus,
ut, per eum, quem símilem nobis foris agnóvimus,
intus reformári mereámur.
Qui tecum.

Dicitur Credo.

Super oblata
Súscipe múnera, Dómine,
in dilécti Fílii tui revelatióne deláta,
ut fidélium tuórum oblátio in eius sacrifícium tránseat,
qui mundi vóluit peccáta miserátus ablúere.
Qui vivit et regnat in sǽcula sæculórum.

Præfatio: De Baptismate Domini.

Ant. ad communionem Io 1, 32.34
Ecce de quo dicébat Ioánnes:
Ego vidi et testimónium perhíbui, quia hic est Fílius Dei.

Post communionem
Sacro múnere satiáti,
cleméntiam tuam, Dómine, supplíciter exorámus,
ut, Unigénitum tuum fidéliter audiéntes,
fílii tui vere nominémur et simus.
Per Christum.

A feria II post hanc dominicam usque ad feriam III ante Quadragesimam decurrit tempus “per annum”.

© Copyright – Libreria Editrice Vaticana

Messalino in PDF con letture in lingua italiana (da stampare su fogli A3 fronte/retro) – presto disponibile

Missalette in PDF with readings in English (to be printed on A3 sheets, front/back) – available soon

Præfatio: De Baptismate Domini

V. Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
V. Sursum corda.
R. Habémus ad Dóminum.
V. Grátias agámus Dómino Deo nostro.
R. Dignum et iustum est.
Vere dignum et iustum est, æquum et salutáre,
nos tibi semper et ubíque grátias ágere:
Dómine, sancte Pater, omnípotens ætérne Deus:
Qui miris signásti mystériis novum in Iordáne lavácrum,
ut, per vocem de cælo delápsam,
habitáre Verbum tuum inter hómines crederétur;
et, per Spíritum in colúmbæ spécie descendéntem,
Christus Servus tuus óleo perúngi lætítiæ
ac mitti ad evangelizándum paupéribus noscerétur.
Et ídeo cum cælórum virtútibus
in terris te iúgiter celebrámus,
maiestáti tuæ sine fine clamántes:

Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth.
Pleni sunt cæli et terra glória tua.
Hosánna in excélsis.
Benedictus qui venit in nómine Dómini.
Hosánna in excélsis.

© Copyright – Libreria Editrice Vaticana

In Epiphania Domini – 6 Ian 2019

Sollemnitas

Ubi sollemnitas Epiphaniæ non est de præcepto servanda, assignatur, tamquam diei proprio, dominicæ a die 2 ad diem 8 ianuarii occurrenti.

Ad Missam in Vigilia

Hæc Missa adhibetur vespere pridie sollemnitatis sive ante sive post I Vesperas Epiphaniæ.

Ant. ad introitum Cf. Bar 5, 5
Surge, Ierúsalem, et circúmspice ad oriéntem et vide
congregátos fílios tuos a solis ortu usque ad occásum.

Dicitur Glória in excélsis.

Collecta
Corda nostra, quǽsumus, Dómine,
tuae maiestátis splendor illústret,
quo mundi huius ténebras transíre valeámus,
et perveniámus ad pátriam claritátis ætérnæ.
Per Dóminum.

Dicitur Credo.

Super oblata
Súscipe, quǽsumus, Dómine, múnera nostra
pro apparitióne Unigéniti Fílii tui
et primítiis géntium dicáta,
ut et tibi celebrétur laudátio
et nobis fiat ætérna salvátio.
Per Christum.

Præfatio de Epiphania.

Ant. ad communionem Cf. Ap 21, 23
Cláritas Dei illuminávit civitátem sanctam Ierúsalem
et ambulábant gentes in lúmine eius.

Post communionem
Sacra alimónia renováti,
tuam, Dómine, misericórdiam deprecámur,
ut semper in méntibus nostris tuæ appáreat stella iustítiæ
et noster in tua sit confessióne thesáurus.
Per Christum.

Adhiberi potest formula benedictionis sollemnis.

Ad Missam in die

Ant. ad introitum Cf. Mal 3, 1; 1 Chr 29, 12
Ecce advénit Dominátor Dóminus;
et regnum in manu eius et potéstas et impérium.

Dicitur Glória in excélsis.

Collecta
Deus, qui hodiérna die Unigénitum tuum
géntibus stella duce revelásti,
concéde propítius, ut, qui iam te ex fide cognóvimus,
usque ad contemplándam spéciem tuæ celsitúdinis
perducámur.
Per Dóminum.

Ubi mos est, pro opportunitate, publicari possunt post Evangelium festa mobilia anni currentis iuxta formulam positam.

Dicitur Credo.

Super oblata
Ecclésiæ tuæ, quǽsumus, Dómine, dona propítius intuére,
quibus non iam aurum, thus et myrrha profértur,
sed quod eísdem munéribus
declarátur, immolátur et súmitur, Iesus Christus.
Qui vivit et regnat in sǽcula sæculórum.

Præfatio de Epiphania Domini.

Quando adhibetur Canon romanus, dicitur Communicántes proprium.

Ant. ad communionem Cf. Mt 2, 2
Vídimus stellam eius in Oriénte,
et vénimus cum munéribus adoráre Dóminum.

Post communionem
Cælésti lúmine, quǽsumus, Dómine,
semper et ubíque nos prǽveni,
ut mystérium, cuius nos partícipes esse voluísti,
et puro cernámus intúitu, et digno percipiámus afféctu.
Per Christum.

Adhiberi potest formula benedictionis sollemnis.

© Copyright – Libreria Editrice Vaticana

Messalino in PDF con letture in lingua italiana (da stampare su fogli A3 fronte/retro)

Missalette in PDF with readings in English (to be printed on A3 sheets, front/back)

Sollemnitas Sanctæ Dei Genetricis Mariæ

In octava Nativitatis Domini

Ant. ad introitum
Salve, sancta Parens, eníxa puérpera Regem,
qui cælum terrámque regit in sǽcula sæculórum.


Vel: Cf. Is 9, 2.6; Lc 1, 33
Lux fulgébit hódie super nos, quia natus est nobis Dóminus;
et vocábitur admirábilis, Deus, Princeps pacis,
Pater futúri sǽculi: cuius regni non erit finis.

Dicitur Glória in excélsis.

Collecta
Deus, qui salútis ætérnæ,
beátæ Maríæ virginitáte fecúnda,
humáno géneri prǽmia præstitísti, tríbue, quǽsumus,
ut ipsam pro nobis intercédere sentiámus,
per quam merúimus Fílium tuum auctórem vitæ suscípere.
Qui tecum.

Dicitur Credo.

Super oblata
Deus, qui bona cuncta ínchoas benígnus et pérficis,
da nobis, de sollemnitáte sanctæ Dei Genetrícis lætántibus,
sicut de inítiis tuæ grátiæ gloriámur
ita de perfectióne gaudére.
Per Christum.

Præfatio I de beata Maria Virgine (Et te in sollemnitáte).

Ant. ad communionem Hebr 13, 8
Iesus Christus heri et hódie, ipse et in sǽcula.

Post communionem
Súmpsimus, Dómine, læti sacraménta cæléstia:
præsta, quǽsumus,
ut ad vitam nobis profíciant sempitérnam,
qui beátam semper Vírginem Maríam
Fílii tui Genetrícem et Ecclésiæ Matrem
profitéri gloriámur.
Per Christum.

Adhiberi potest formula benedictionis sollemnis.

© Copyright – Libreria Editrice Vaticana

Messalino in PDF con letture in lingua italiana (da stampare su fogli A3 fronte/retro)

Missalette in PDF with readings in English (to be printed on A3 sheets, front/back)

Sanctæ Familiæ Iesu, Mariæ et Ioseph – 30 Dec 2018

Festum

Ant. ad introitum Lc 2, 16
Venérunt pastóres festinántes, et invenérunt Maríam
et Ioseph et Infántem pósitum in præsépio.

Dicitur Glória in excélsis.

Collecta
Deus, qui præclára nobis sanctæ Famíliæ
dignátus es exémpla præbére,
concéde propítius,
ut, domésticis virtútibus caritatísque vínculis illam sectántes,
in lætítia domus tuæ prǽmiis fruámur ætérnis.
Per Dóminum.

Dicitur Credo.

Super oblata
Hóstiam tibi placatiónis offérimus, Dómine,
supplíciter deprecántes,
ut, Deíparæ Vírginis beatíque Ioseph interveniénte suffrágio,
famílias nostras in tua grátia fírmiter et pace constítuas.
Per Christum.

Præfatio de Nativitate.

Ant. ad communionem Bar 3, 38
Deus noster in terris visus est,
et cum homínibus conversátus est.

Post communionem
Quos cæléstibus réficis sacraméntis,
fac, clementíssime Pater,
sanctæ Famíliæ exémpla iúgiter imitári,
ut, post ærúmnas sǽculi,
eius consórtium consequámur ætérnum.
Per Christum.

© Copyright – Libreria Editrice Vaticana

Messalino in PDF con letture in lingua italiana (da stampare su fogli A3 fronte/retro)

Missalette in PDF with readings in English (to be printed on A3 sheets, front/back)

In Nativitate Domini

Sollemnitas

Ad Missam in Vigilia
Hæc Missa adhibetur vespere diei 24 decembris sive ante sive post I Vesperas Nativitatis.

Ant. ad introitum Cf. Ex 16, 6-7
Hódie sciétis, quia véniet Dóminus, et salvábit nos,
et mane vidébitis glóriam eius.

Dicitur Glória in excélsis.

Collecta
Deus, qui nos redemptiónis nostræ
ánnua exspectatióne lætíficas,
præsta, ut Unigénitum tuum,
quem læti suscípimus Redemptórem,
veniéntem quoque Iúdicem secúri vidére mereámur
Dóminum nostrum, Iesum Christum.
Qui tecum.

Dicitur Credo. Ad verba Et incarnátus est genuflectitur.

Super oblata
Tanto nos, Dómine, quǽsumus,
promptióre servítio hæc præcúrrere concéde sollémnia,
quanto in his constáre princípium
nostræ redemptiónis osténdis.
Per Christum.

Præfatio de Nativitate.

Quando adhibetur Canon Romanus, dicitur Communicántes proprium.

Ant. ad communionem Cf. Is 40, 5
Revelábitur glória Dómini,
et vidébit omnis caro salutáre Dei nostri.

Post communionem
Da nobis, quǽsumus, Dómine,
Unigéniti Fílii tui recensíta nativitáte vegetári,
cuius cælésti mystério páscimur et potámur.
Qui vivit et regnat in sǽcula sæculórum.

Adhiberi potest formula benedictionis sollemnis.

Ad Missam in nocte
In Nativitate Domini omnes sacerdotes tres Missas celebrare vel concelebrare possunt, dummodo hæ suo tempore celebrentur.

Ant. ad introitum Ps 2, 7
Dóminus dixit ad me: Fílius meus es tu,
ego hódie génui te.


Vel:
Gaudeámus omnes in Dómino,
quia Salvátor noster natus est in mundo.
Hódie nobis de cælo pax vera descéndit.

Dicitur Glória in excélsis.

Collecta
Deus, qui hanc sacratíssimam noctem
veri lúminis fecísti illustratióne claréscere,
da, quǽsumus, ut, cuius in terra mystéria lucis agnóvimus,
eius quoque gáudiis perfruámur in cælo.
Qui tecum.

Dicitur Credo. Ad verba Et incarnátus est genuflectitur.

Super oblata
Grata tibi sit, Dómine, quǽsumus,
hodiérnæ festivitátis oblátio,
ut, per hæc sacrosáncta commércia,
in illíus inveniámur forma,
in quo tecum est nostra substántia.
Qui vivit et regnat in sǽcula sæculórum.

Præfatio de Nativitate.

Quando adhibetur Canon Romanus, dicitur Communicántes proprium.

Ant. ad communionem Io 1, 14
Verbum caro factum est, et vídimus glóriam eius.

Post communionem
Da nobis, quǽsumus, Dómine Deus noster,
ut, qui nativitátem Redemptóris nostri
frequentáre gaudémus,
dignis conversatiónibus
ad eius mereámur perveníre consórtium.
Qui vivit et regnat in sǽcula sæculórum.

Adhiberi potest formula benedictionis sollemnis.

Ad Missam in aurora

Ant. ad introitum Cf. Is 9, 2.6; Lc 1, 33
Lux fulgébit hódie super nos,
quia natus est nobis Dóminus;
et vocábitur admirábilis, Deus, Princeps pacis,
Pater futúri sǽculi: cuius regni non erit finis.

Dicitur Glória in excélsis.

Collecta
Da, quǽsumus, omnípotens Deus,
ut dum nova incarnáti Verbi tui luce perfúndimur,
hoc in nostro respléndeat ópere,
quod per fidem fulget in mente.
Per Dóminum.

Dicitur Credo. Ad verba Et incarnátus est genuflectitur.

Super oblata
Múnera nostra, quǽsumus, Dómine,
nativitátis hodiérnæ mystériis apta provéniant,
ut sicut homo génitus idem præfúlsit et Deus,
sic nobis hæc terréna substántia
cónferat quod divínum est.
Per Christum.

Præfatio de Nativitate.

Quando adhibetur Canon Romanus, dicitur Communicántes proprium.

Ant. ad communionem Cf. Zac 9, 9
Exsúlta, fília Sion, lauda, fília Ierúsalem:
ecce Rex tuus véniet sanctus et salvátor mundi.

Post communionem
Da nobis, Dómine, Fílii tui nativitátem
læta devotióne coléntibus,
huius arcána mystérii et plena fide cognóscere,
et plenióre caritátis ardóre dilígere.
Per Christum.

Adhiberi potest formula benedictionis sollemnis.

Ad Missam in die

Ant. ad introitum Is 9, 6
Puer natus est nobis, et fílius datus est nobis,
cuius impérium super húmerum eius,
et vocábitur nomen eius magni consílii Angelus.

Dicitur Glória in excélsis.

Collecta
Deus, qui humánæ substántiæ dignitátem
et mirabíliter condidísti, et mirabílius reformásti,
da, quǽsumus, nobis eius divinitátis esse consórtes,
qui humanitátis nostræ fíeri dignátus est párticeps.
Qui tecum.

Dicitur Credo. Ad verba Et incarnátus est genuflectitur.

Super oblata
Oblátio tibi sit, Dómine, hodiérnæ sollemnitátis accépta,
qua et nostræ reconciliatiónis procéssit perfécta placátio,
et divíni cultus nobis est índita plenitúdo.
Per Christum.

Præfatio de Nativitate.

Quando adhibetur Canon Romanus, dicitur Communicántes proprium.

Ant. ad communionem Cf. Ps 97, 3
Vidérunt omnes fines terræ salutáre Dei nostri.

Post communionem
Præsta, miséricors Deus, ut natus hódie Salvátor mundi,
sicut divínæ nobis generatiónis est auctor,
ita et immortalitátis sit ipse largítor.
Qui vivit et regnat in sǽcula sæculórum.

Adhiberi potest formula benedictionis sollemnis.

© Copyright – Libreria Editrice Vaticana

Messalini in PDF con letture in lingua italiana (da stampare su fogli A3 fronte/retro): Messa vespertina della Vigilia – Messa della Notte – Messa dell’AuroraMessa del Giorno

Missalettes in PDF with readings in English (to be printed on A3 sheets, front/back): At the Vigil Mass – At the Mass during the Night – At the Mass at DawnAt the Mass during the Day