Dominica in Palmis de Passione Domini – 28 Mar 2021

Hac die Ecclesia recolit ingressum Christi Domini in Ierusalem ad consummandum suum paschale mysterium. Quare in omnibus Missis memoria fit huiusmodi ingressus Domini, et quidem per processionem vel introitum sollemnem ante Missam principalem, per introitum simplicem ante alias Missas. Introitus tamen sollemnis, non vero processio, iterari potest ante unam alteramve Missam, quæ cum magno populi concursu celebrari solet.
Expedit ut, ubi nec processio nec introitus sollemnis fieri potest, habeatur sacra verbi Dei celebratio de ingressu messianico et de Passione Domini vel sabbato horis vespertinis vel die dominica, hora opportuniore.

Commemoratio ingressus Domini in Ierusalem

Forma prima: Processio

Hora competenti fit collecta in ecclesia minore vel alio loco apto extra ecclesiam, ad quam processio tendit. Fideles ramos in manibus tenent.
Sacerdos et diaconus, induti sacris vestibus coloris rubri pro Missa requisitis, comitantibus aliis ministris accedunt ad locum, ubi populus est congregatus. Sacerdos, loco casulæ, induere potest pluviale, quod deponit expleta processione casulam assumens.
Interim cantatur sequens antiphona vel alius cantus congruus.
Ant. Mt 21, 9
Tunc sacerdos et fideles signant se, dum sacerdos dicit: In nómine Patris, et Fílii, et Spíritus Sancti. Postea populum de more salutat; ac fit brevis monitio, qua fideles ad celebrationem huius diei actuose et conscie participandam invitantur, his vel similibus verbis:
Fratres caríssimi,
postquam iam ab inítio Quadragésimæ corda nostra
pæniténtia et opéribus caritátis præparávimus,
hodiérna die congregámur,
ut cum tota Ecclésia præludámus
paschále Dómini nostri mystérium,
eius nempe passiónem atque resurrectiónem,
ad quod impléndum
ipse ingréssus est civitátem suam Ierúsalem.
Quare cum omni fide et devotióne memóriam agéntes
huius salutíferi ingréssus, sequámur Dóminum,
ut, per grátiam consórtes effécti crucis,
partem habeámus resurrectiónis et vitæ.

Post monitionem, sacerdos dicit unam ex sequentibus orationibus, manibus extensis.
Orémus.
Omnípotens sempitérne Deus,
hos pálmites tua benedictióne c sanctífica,
ut nos, qui Christum Regem exsultándo proséquimur,
per ipsum valeámus ad ætérnam Ierúsalem perveníre.
Qui vivit et regnat in sǽcula sæculórum.
R. Amen.
Vel:
Auge fidem in te sperántium, Deus,
et súpplicum preces cleménter exáudi,
ut, qui hódie Christo triumphánti pálmites exhibémus,
in ipso fructus tibi bonórum óperum afferámus.
Qui vivit et regnat in sǽcula sæculórum.
R. Amen.

Et aspergit ramos aqua benedicta, nihil dicens.
Tunc diaconus, vel, ipso deficiente, sacerdos proclamat, more consueto, Evangelium de ingressu Domini secundum unum ex
quattuor Evangeliis. Pro opportunitate incensum adhiberi potest.
“Benedictus qui venit in nomine Domini”
Anno A:
+ Léctio sancti Evangélii secúndum Matthǽum 21, 1-11
Cum appropinquássent Hierosólymis
et veníssent Béthphage, ad montem Olivéti,
tunc Iesus misit duos discípulos dicens eis:
“Ite in castéllum, quod contra vos est,
et statim inveniétis ásinam alligátam
et pullum cum ea;
sólvite et addúcite mihi.
Et si quis vobis áliquid díxerit,
dícite: “Dóminus eos necessários habet”,
et conféstim dimíttet eos”.
Hoc autem factum est,
ut implerétur, quod dictum est per prophétam dicéntem:
“Dícite fíliæ Sion:
Ecce Rex tuus venit tibi,
mansuétus et sedens super ásinam
et super pullum fílium subiugális”.
Eúntes autem discípuli fecérunt, sicut præcépit illis Iesus,
et adduxérunt ásinam et pullum,
et imposuérunt super eis vestiménta sua,
et sedit super ea.
Plúrima autem turba stravérunt vestiménta sua in via;
álii autem cædébant ramos de arbóribus
et sternébant in via.
Turbæ autem, quæ præcedébant eum et quæ sequebántur,
clamábant dicéntes:
“Hosánna fílio David!
Benedíctus, qui venit in nómine Dómini!
Hosánna in altíssimis!”.
Et cum intrásset Hierosólymam,
commóta est univérsa cívitas dicens:
“Quis est hic?”.
Turbæ autem dicébant:
“Hic est Iesus prophéta a Názareth Galilǽæ”.

Verbum Dómini.

Post Evangelium, haberi potest brevis homilia. Ad inchoandam autem processionem, fieri potest a sacerdote vel a diacono vel a ministro laico monitio, his vel similibus verbis expressa:
Imitémur, fratres caríssimi, turbas acclamántes Iesum,
et procedámus in pace.
Vel:
Et incipit, more solito, processio ad ecclesiam, ubi celebrabitur Missa. Præcedit, si thus adhibetur, thuriferarius cum thuribulo fumigante, deinde acolythus vel alius minister deferens crucem, ramis palmarum ornatam iuxta locorum consuetudines, medius inter duos ministros cum candelis accensis. Sequuntur diaconus, librum Evangeliorum deferens, sacerdos cum ministris, et, post eos, fideles omnes, ramos gestantes.
Progrediente processione, cantantur a schola et populo cantus sequentes, vel alii cantus apti in honorem Christi Regis.
Antiphona 1
Púeri Hebræórum, portántes ramos olivárum,
obviavérunt Dómino, clamántes et dicéntes:
Hosánna in excélsis.
Quæ pro opportunitate repetitur inter strophas huius psalmi.
Psalmus 23
Dómini est terra et plenitúdo eius, *
orbis terrárum et qui hábitant in eo.
Quia ipse super mária fundávit eum *
et super flúmina firmávit eum.
(Repetitur antiphona)
Quis ascéndet in montem Dómini, *
aut quis stabit in loco sancto eius?
Innocens mánibus et mundo corde,
qui non levávit ad vana ánimam suam, *
nec iurávit in dolum.
(Repetitur antiphona)
Hic accípiet benedictiónem a Dómino *
et iustificatiónem a Deo salutári suo.
Hæc est generátio quæréntium eum, *
quæréntium fáciem Dei Iacob.
(Repetitur antiphona)
Attóllite, portæ, cápita vestra,
et elevámini, portæ æternáles, *
et introíbit rex glóriæ.
Quis est iste rex glóriæ? *
Dóminus fortis et potens,
Dóminus potens in proelio.
(Repetitur antiphona)
Attóllite, portæ, cápita vestra,
et elevámini, portæ æternáles, *
et introíbit rex glóriæ.
Quis est iste rex glóriæ? *
Dóminus virtútum ipse est rex glóriæ.
(Repetitur antiphona)

Antiphona 2
Púeri Hebræórum vestiménta prosternébant in via,
et clamábant dicéntes: Hosánna fílio David;
benedíctus, qui venit in nómine Dómini.
Quæ pro opportunitate repetitur inter strophas huius psalmi.
Psalmus 46
Omnes gentes, pláudite mánibus, *
iubiláte Deo in voce exsultatiónis,
quóniam Dóminus Altíssimus, terríbilis, *
rex magnus super omnem terram.
(Repetitur antiphona)
Subiécit pópulos nobis, *
et gentes sub pédibus nostris.
Elégit nobis hereditátem nostram, *
glóriam Iacob, quem diléxit.
Ascéndit Deus in iúbilo, *
et Dóminus in voce tubæ.
(Repetitur antiphona)
Psállite Deo, psállite; *
psállite regi nostro, psállite.
Quóniam rex omnis terræ Deus, *
psállite sapiénter.
(Repetitur antiphona)
Regnávit Deus super gentes, *
Deus sedet super sedem sanctam suam.
Príncipes populórum congregáti sunt
cum pópulo Dei Abraham,
quóniam Dei sunt scuta terræ: *
veheménter elevátus est.
(Repetitur antiphona)

Hymnus ad Christum Regem
Chorus:
Glória, laus et honor tibi sit, rex Christe redémptor,
cui pueríle decus prompsit Hosánna pium.
Omnes repetunt: Glória, laus…
Chorus:
Israel es tu rex, Dávidis et ínclita proles,
nómine qui in Dómini, rex benedícte, venis.
Omnes repetunt: Glória, laus…
Chorus:
Coetus in excélsis te laudat cǽlicus omnis,
et mortális homo, et cuncta creáta simul.
Omnes repetunt: Glória, laus…
Chorus:
Plebs Hebrǽa tibi cum palmis óbvia venit;
cum prece, voto, hymnis, ádsumus ecce tibi.
Omnes repetunt: Glória, laus…
Chorus:
Hi tibi passúro solvébant múnia laudis;
nos tibi regnánti pángimus ecce melos.
Omnes repetunt: Glória, laus…
Chorus:
Hi placuére tibi, pláceat devótio nostra:
rex bone, rex clemens, cui bona cuncta placent.
Omnes repetunt: Glória, laus…

Intrante processione in ecclesiam, cantatur sequens responsorium, vel alius cantus, qui loquatur de ingressu Domini.
R. Ingrediénte Dómino in sanctam civitátem, Hebræórum
púeri, resurrectiónem vitæ pronuntiántes, * Cum ramis palmárum:
Hosánna, clamábant, in excélsis.
V. Cum audísset pópulus, quod Iesus veníret Hierosólymam,
exiérunt óbviam ei. * Cum ramis.

Sacerdos, cum ad altare pervenerit, illud veneratur et, pro opportunitate, incensat. Deinde pergit ad sedem ubi dimittit pluviale, si illud adhibuit, et assumit casulam. Omissis aliis ritibus initialibus Missæ, et, pro opportunitate, Kýrie, dicit collectam Missæ, quæ deinde prosequitur more solito.

Forma secunda: Introitus sollemnis

Ubi processio extra ecclesiam fieri nequit, ingressus Domini celebratur intra ecclesiam per introitum sollemnem ante Missam principalem.
Fideles congregantur vel ante portam ecclesiæ vel in ipsa ecclesia, ramos in manibus tenentes. Sacerdos et ministri et aliqua deputatio fidelium accedunt ad locum aptum ecclesiæ, extra presbyterium, ubi saltem maior pars fidelium ritum conspicere possit.
Dum sacerdos ad locum dictum accedit, cantatur antiphona Hosánna vel alius cantus idoneus. Fit deinde benedictio ramorum et proclamatio Evangelii ingressus Domini in Ierusalem, ut supra Post Evangelium sacerdos procedit sollemniter cum ministris et deputatione fidelium per ecclesiam ad presbyterium, dum cantatur responsorium Ingrediénte Dómino vel alius cantus aptus.

Cum autem ad altare pervenerit, sacerdos illud veneratur. Deinde pergit ad sedem et, omissis ritibus initialibus Missæ, et, pro opportunitate, Kýrie, dicit collectam Missæ, quæ deinde prosequitur more solito.

Forma tertia: Introitus simplex

In omnibus aliis Missis huius dominicæ in quibus non habetur introitus sollemnis, fit memoria ingressus Domini in Ierusalem per introitum simplicem.

Dum sacerdos pergit ad altare, cantatur antiphona ad introitum cum psalmo vel alius cantus de eodem argumento. Sacerdos, postquam ad altare pervenerit, illud veneratur et pergit ad sedem. Post crucis signum salutat populum; deinde Missam prosequitur more solito.
In aliis Missis, in quibus fieri non potest cantus ad introitum, sacerdos, statim ac ad altare pervenerit et illud est veneratus, salutat populum, legit antiphonam ad introitum et Missam prosequitur more solito.

Ant. ad introitum Cf. Io 12, 1.12-13; Ps 23, 9-10
Ante sex dies sollémnis Paschæ,
quando venit Dóminus in civitátem Ierúsalem,
occurrérunt ei púeri:
et in mánibus portábant ramos palmárum
et clamábant voce magna, dicéntes:
* Hosánna in excélsis:
Benedíctus, qui venísti in multitúdine misericórdiæ tuæ.
Attóllite, portæ, cápita vestra,
et elevámini, portæ æternáles,
et introíbit rex glóriæ.
Quis est iste rex glóriæ?
Dóminus virtútum ipse est rex glóriæ.
* Hosánna in excélsis:
Benedíctus, qui venísti in multitúdine misericórdiæ tuæ.

AD MISSAM

Post processionem vel introitum sollemnem sacerdos Missam incipit a collecta.

Collecta
Omnípotens sempitérne Deus,
qui humáno géneri, ad imitándum humilitátis exémplum,
Salvatórem nostrum carnem súmere,
et crucem subíre fecísti,
concéde propítius,
ut et patiéntiæ ipsíus habére documénta
et resurrectiónis consórtia mereámur.
Qui tecum.

Historia Passionis Domini legitur absque luminaribus et absque incenso, sine salutatione et signatione libri. Legitur autem a diacono vel, ipso deficiente, a sacerdote. Legi potest etiam a lectoribus, parte Christi, si fieri potest, sacerdoti reservata.
Diaconi, non autem alii, ante cantum Passionis, petunt benedictionem sacerdotis, ut alias ante Evangelium.
Post historiam Passionis habeatur, pro opportunitate, brevis homilia. Etiam spatium aliquod silentii servari potest.
Dicitur Credo et fit oratio universalis.

Super oblata
Per Unigéniti tui passiónem
placátio tua nobis, Dómine, sit propínqua,
quam, etsi nostris opéribus non merémur,
interveniénte sacrifício singulári,
tua percipiámus miseratióne prævénti.
Per Christum.

Præfatio: De dominica Passione.

Ant. ad communionem Mt 26, 42
Pater, si non potest hic calix transíre,
nisi bibam illum, fiat volúntas tua.

Post communionem
Sacro múnere satiáti,
súpplices te, Dómine, deprecámur,
ut, qui fecísti nos
morte Fílii tui speráre quod crédimus,
fácias nos, eódem resurgénte,
perveníre quo téndimus.
Per Christum.

Oratio super populum
Réspice, quǽ sumus, Dómine, super hanc famíliam tuam,
pro qua Dóminus noster Iesus Christus
non dubitávit mánibus tradi nocéntium,
et crucis subíre torméntum.
Qui vivit et regnat in sǽcula sæculórum.

© Copyright – Libreria Editrice Vaticana

Feria V Hebdomadæ Sanctæ – 9 Apr 2020

Iuxta antiquissimam Ecclesiæ traditionem, hac die omnes Missæ sine populo interdicuntur.

Ad Missam chrismatis
Benedictio olei infirmorum, olei catechumenorum et consecratio chrismatis fit ab Episcopo, secundum Ordinem in Pontificali Romano descriptum, de more hac die, in Missa propria horis matutinis celebranda.
Si vero ea die clerus et populus difficilius congregari possunt cum Episcopo, Missa chrismatis anticipari potest alia die, sed prope Pascha.
Hæc Missa, quam Episcopus cum suo presbyterio concelebrat, sit veluti manifestatio communionis presbyterorum cum suo Episcopo: expedit proinde ut omnes presbyteri, quantum fieri potest, ipsam participent et in ea Communionem sumant, etiam sub utraque specie.
Ad unitatem autem presbyterii dioecesis significandam, presbyteri, qui cum Episcopo concelebrant, sint e diversis regionibus dioecesis.
Iuxta morem traditum, benedictio olei infirmorum fit ante finem Precis eucharisticæ, benedictio autem olei catechumenorum et consecratio chrismatis post Communionem. Attamen, propter rationes pastorales, licet universum ritum benedictionis post liturgiam verbi peragi.

Ant. ad introitum Ap 1, 6
Iesus Christus fecit nos regnum et sacerdótes
Deo et Patri suo:
ipsi glória et impérium in sǽcula sæculórum. Amen.

Dicitur Glória in excélsis.

Collecta
Deus, qui Unigénitum Fílium tuum unxísti Spíritu Sancto
Christúmque Dóminum constituísti,
concéde propítius,
ut, eiúsdem consecratiónis partícipes effécti,
testes Redemptiónis inveniámur in mundo.
Per Dóminum.

Post lectionem Evangelii Episcopus homiliam habet, in qua, initium sumens e textu lectionum quæ in liturgia verbi lectæ sunt, populum atque suos presbyteros de sacerdotali unctione alloquitur hortans presbyteros ad fidelitatem in suo munere servandam, eosque invitans ad promissiones suas sacerdotales publice renovandas.

Renovatio promissionum sacerdotalium

Homilia expleta, Episcopus, his vel similibus verbis, cum presbyteris colloquitur:
Fílii caríssimi, ánnua redeúnte memória diéi, qua Christus
Dóminus sacerdótium suum cum Apóstolis nobísque
communicávit, vultis olim factas promissiónes coram Epíscopo
vestro et pópulo sancto Dei renováre?
Presbyteri, una simul, respondent: Volo.
Vultis Dómino Iesu árctius coniúngi et conformári, vobismetípsis
abrenuntiántes atque promíssa confirmántes sacrórum
officiórum, quæ, Christi amóre indúcti, erga eius
Ecclésiam, sacerdotális vestræ ordinatiónis die, cum gáudio
suscepístis?
Presbyteri: Volo.
Vultis fidéles esse dispensatóres mysteriórum Dei per sanctam
Eucharístiam ceterásque litúrgicas actiónes, atque sacrum
docéndi munus, Christum Caput atque Pastórem
sectándo, fidéliter implére, non bonórum cúpidi, sed animárum
zelo tantum indúcti?
Presbyteri: Volo.
Deinde, ad populum conversus, Episcopus prosequitur:
Vos autem, fílii dilectíssimi, pro presbýteris vestris oráte,
ut Dóminus super eos bona sua abundánter effúndat,
quátenus fidéles minístri Christi, Summi Sacerdótis, vos
ad eum perdúcant, qui fons est salútis.
Populus: Christe, audi nos. Christe, exáudi nos.
Et pro me étiam oráte, ut fidélis sim múneri apostólico
humilitáti meæ commísso, et inter vos effíciar viva et
perféctior in dies imágo Christi Sacerdótis, Boni Pastóris,
Magístri et ómnium Servi.
Populus: Christe, audi nos. Christe, exáudi nos.
Dóminus nos omnes in sua caritáte custódiat, et ipse nos
univérsos, pastóres et oves, ad vitam perdúcat ætérnam.
Omnes: Amen.

Sequitur oratio universalis. Non dicitur Credo.

Super oblata
Huius sacrifícii poténtia, Dómine, quǽsumus,
et vetustátem nostram cleménter abstérgat,
et novitátem nobis áugeat et salútem.
Per Christum.

Præfatio: De sacerdotio Christi et de ministerio sacerdotum.

Ant. ad communionem Ps 88, 2
Misericórdias Dómini in ætérnum cantábo;
in generatiónem et generatiónem
annuntiábo veritátem tuam in ore meo.

Post communionem
Súpplices te rogámus, omnípotens Deus,
ut, quos tuis réficis sacraméntis,
Christi bonus odor éffici mereántur.
Qui vivit et regnat in sǽcula sæculórum.

Receptio sacrorum oleorum fieri potest in singulis paroeciis vel ante celebrationem Missæ vespertinæ in Cena Domini, vel alio tempore, quod opportunius videbitur.

© Copyright – Libreria Editrice Vaticana

Feria IV Hebdomadæ Sanctæ – 8 Apr 2020

Ant. ad introitum Cf. Phil 2, 10.8.11
In nómine Iesu omne genu flectátur,
cæléstium, terréstrium et infernórum:
quia Dóminus factus est obœdiens usque ad mortem,
mortem autem crucis:
ídeo Dóminus Iesus Christus in glória est Dei Patris.

Collecta
Deus, qui pro nobis Fílium tuum
crucis patíbulum subíre voluísti,
ut inimíci a nobis expélleres potestátem,
concéde nobis fámulis tuis,
ut resurrectiónis grátiam consequámur.
Per Dóminum.

Super oblata
Súscipe, quǽsumus, Dómine, munus oblátum,
et dignánter operáre,
ut, quod gérimus Fílii tui mystério passiónis,
piis efféctibus consequámur.
Per Christum.

Præfatio II de Passione Domini.

Ant. ad communionem Mt 20, 28
Fílius hóminis non venit ministrári, sed ministráre,
et dare ánimam suam redemptiónem pro multis.

Post communionem
Largíre sénsibus nostris, omnípotens Deus,
ut per temporálem Fílii tui mortem,
quam mystéria veneránda testántur,
vitam te nobis dedísse perpétuam confidámus.
Per Christum.

Oratio super populum
ad libitum adhibenda
Da, quǽsumus, Dómine, fidélibus tuis
et sine cessatióne cápere paschália sacraménta,
et desideránter exspectáre dona ventúra,
ut, mystériis quibus renáti sunt permanéntes,
ad novam vitam his opéribus perducántur.
Per Christum.

© Copyright – Libreria Editrice Vaticana

Feria III Hebdomadæ Sanctæ – 7 Apr 2020

Ant. ad introitum Cf. Ps 26, 12
Ne tradíderis me, Dómine,
in ánimas persequéntium me:
quóniam insurrexérunt in me testes iníqui,
et mentíta est iníquitas sibi.

Collecta
Omnípotens sempitérne Deus,
da nobis ita domínicæ passiónis sacraménta perágere,
ut indulgéntiam percípere mereámur.
Per Dóminum.

Super oblata
Hóstias famíliæ tuæ, quǽsumus, Dómine,
placátus inténde,
et, quam sacris munéribus facis esse partícipem,
tríbuas ad eórum plenitúdinem perveníre.
Per Christum.

Præfatio II de Passione Domini.

Ant. ad communionem Rom 8, 32
Próprio Fílio suo non pepércit Deus,
sed pro nobis ómnibus trádidit illum.

Post communionem
Satiáti múnere salutári,
tuam, Dómine, misericórdiam deprecámur,
ut hoc eódem sacraménto,
quo nos voluísti temporáliter vegetári,
perpétuæ vitæ fácias esse partícipes.
Per Christum.

Oratio super populum
ad libitum adhibenda
Tua misericórdia, Deus, pópulum tibi súbditum
et ab omni subreptióne vetustátis expúrget,
et capácem sanctæ novitátis effíciat.
Per Christum.

© Copyright – Libreria Editrice Vaticana

Feria II Hebdomadæ Sanctæ – 6 Apr 2020

Ant. ad introitum Cf. Ps 34, 1-2; 139, 8
Iúdica, Dómine, nocéntes me,
expúgna impugnántes me:
apprehénde arma et scutum,
et exsúrge in adiutórium meum,
Dómine, virtus salútis meæ.

Collecta
Da, quǽsumus, omnípotens Deus,
ut, qui ex nostra infirmitáte defícimus,
intercedénte Unigéniti Fílii tui passióne, respirémus.
Qui tecum.

Super oblata
Réspice, Dómine, propítius sacra mystéria quæ gérimus,
et, quod ad nostra evacuánda præiudícia
miséricors prævidísti,
vitam nobis tríbue fructificáre perpétuam.
Per Christum.

Præfatio II de Passione Domini.

Ant. ad communionem Cf. Ps 101, 3
Non avértas fáciem tuam a me;
in quacúmque die tríbulor, inclína ad me aurem tuam;
in quacúmque die invocávero te, velóciter exáudi me.

Post communionem
Vísita, quǽsumus, Dómine, plebem tuam,
et corda sacris dicáta mystériis pietáte tuére pervígili,
ut remédia salútis ætérnæ,
quæ te miseránte pércipit,
te protegénte custódiat.
Per Christum.

Oratio super populum
ad libitum adhibenda
Defénsio tua, Dómine, quǽsumus, adsit humílibus,
et iúgiter prótegat in tua misericórdia confidéntes,
ut, ad festa paschália celebránda,
non solum observántiam corporálem,
sed, quod est pótius, hábeant méntium puritátem.
Per Christum.

© Copyright – Libreria Editrice Vaticana

Hebdomada V in Quadragesima – Sabbato – 4 Apr 2020

Ant. ad introitum Cf. Ps 21, 20.7
Dómine, ne longe fácias auxílium tuum a me,
ad defensiónem meam áspice;
quia ego sum vermis et non homo,
oppróbrium hóminum et abiéctio plebis.

Collecta
Deus, qui omnes in Christo renátos
genus eléctum et regále sacerdótium fecísti,
da nobis et velle et posse quod prǽcipis,
ut pópulo ad æternitátem vocáto
una sit fides córdium et píetas actiónum.
Per Dóminum.

Super oblata
Accépta tibi sint, Dómine, quǽsumus,
nostri dona ieiúnii,
quæ expiándo nos tuæ gratiæ dignos effíciant
et ad sempitérna promíssa perdúcant.
Per Christum.

Præfatio I de Passione Domini.

Ant. ad communionem Cf. Io 11, 52
Tráditus est Christus,
ut fílios Dei, qui erant dispérsi, congregáret in unum.

Post communionem
Maiestátem tuam, Dómine, supplíciter deprecámur,
ut, sicut nos Córporis et Sánguinis sacrosáncti
pascis aliménto,
ita divínæ natúræ fácias esse consórtes.
Per Christum.

Oratio super populum
ad libitum adhibenda
Miserére, Dómine, deprecántis Ecclésiæ tuæ,
et inclinántibus tibi sua corda propitiátus inténde,
ut, quos Unigéniti Fílii tui morte redemísti,
nec peccátis fíeri permíttas obnóxios,
nec ópprimi patiáris advérsis.
Per Christum.

© Copyright – Libreria Editrice Vaticana

Hebdomada V in Quadragesima – Feria sexta – 3 Apr 2020

Ant. ad introitum Ps 30, 10.16.18
Miserére mihi, Dómine, quóniam tríbulor;
líbera me et éripe me de mánibus inimicórum meórum,
et a persequéntibus me.
Dómine, non confúndar, quóniam invocávi te.

Collecta
Absólve, quǽsumus,
Dómine, tuórum delícta populórum,
ut a peccatórum néxibus,
quæ pro nostra fragilitáte contráximus,
tua benignitáte liberémur.
Per Dóminum.
Vel:
Deus, qui Ecclésiæ tuæ in hoc témpore tríbuis benígne,
beátam Maríam in passióne Christi contemplánda
devóte imitári,
da nobis, quǽsumus, eiúsdem Vírginis intercessióne,
Unigénito Fílio tuo fírmius in dies adhærére
et ad plenitúdinem grátiæ eius demum perveníre.
Qui tecum.

Super oblata
Præsta nobis, miséricors Deus,
ut digne tuis servíre semper altáribus mereámur,
et eórum perpétua participatióne salvári.
Per Christum.

Præfatio I de Passione Domini.

Ant. ad communionem 1 Petr 2, 24
Iesus peccáta nostra pértulit in córpore suo super lignum,
ut, peccátis mórtui, iustítiæ vivámus;
cuius livóre sanáti sumus.

Post communionem
Sumpti sacrifícii, Dómine,
perpétua nos tuítio non relínquat,
et nóxia semper a nobis cuncta depéllat.
Per Christum.

Oratio super populum
ad libitum adhibenda
Concéde, quǽsumus, omnípotens Deus,
ut, fámuli tui, qui protectiónis tuæ quǽrunt grátiam,
liberáti a malis ómnibus, secúra tibi mente sérviant.
Per Christum.

© Copyright – Libreria Editrice Vaticana

Hebdomada V in Quadragesima – Feria quinta – 2 Apr 2020

Ant. ad introitum Hebr 9, 15
Novi Testaménti mediátor est Christus,
ut, morte intercedénte, repromissiónem accípiant,
qui vocáti sunt ætérnæ hereditátis.

Collecta
Adésto, Dómine, supplícibus tuis,
et spem suam in tua misericórdia collocántes
tuére propítius,
ut, a peccatórum labe mundáti,
in sancta conversatióne permáneant,
et promissiónis tuæ perficiántur herédes.
Per Dóminum.

Super oblata
Sacrifíciis præséntibus, quǽ sumus, Dómine,
placátus inténde,
ut et conversióni nostræ profíciant
et totíus mundi salúti.
Per Christum.

Præfatio I de Passione Domini.

Ant. ad communionem Rom 8, 32
Próprio Fílio suo non pepércit Deus,
sed pro nobis ómnibus trádidit illum:
cum illo ómnia nobis donávit.

Post communionem
Satiáti múnere salutári,
tuam, Dómine, misericórdiam deprecámur,
ut hoc eódem sacraménto, quo nos temporáliter végetas,
effícias perpétuæ vitæ partícipes.
Per Christum.

Oratio super populum
ad libitum adhibenda
Esto, quǽsumus, Dómine, propítius plebi tuæ,
ut, de die in diem, quæ tibi non plácent réspuens,
tuórum pótius repleátur delectatiónibus mandatórum.
Per Christum.

© Copyright – Libreria Editrice Vaticana

Præfatio: De sacerdotio Christi et de ministerio sacerdotum

V. Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
V. Sursum corda.
R. Habémus ad Dóminum.
V. Grátias agámus Dómino Deo nostro.
R. Dignum et iustum est.
Vere dignum et iustum est, æquum et salutáre,
nos tibi semper et ubíque grátias ágere:
Dómine, sancte Pater, omnípotens ætérne Deus:
Qui Unigénitum tuum Sancti Spíritus unctióne
novi et ætérni testaménti constituísti Pontíficem,
et ineffábili dignátus es dispositióne sancíre,
ut únicum eius sacerdótium in Ecclésia servarétur.
Ipse enim non solum regáli sacerdótio
pópulum acquisitiónis exórnat,
sed étiam fratérna hómines éligit bonitáte,
ut sacri sui ministérii fiant mánuum impositióne partícipes.
Qui sacrifícium rénovent, eius nómine,
redemptiónis humánæ,
tuis apparántes fíliis paschále convívium,
et plebem tuam sanctam caritáte prævéniant,
verbo nútriant, refíciant sacraméntis.
Qui, vitam pro te fratrúmque salúte tradéntes,
ad ipsíus Christi nitántur imáginem conformári,
et constánter tibi fidem amorémque testéntur.
Unde et nos, Dómine, cum Angelis et Sanctis univérsis
tibi confitémur, in exsultatióne dicéntes:
Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth.
Pleni sunt cæli et terra glória tua.
Hosánna in excélsis.
Benedíctus qui venit in nómine Dómini.
Hosánna in excélsis.

© Copyright – Libreria Editrice Vaticana