Pope Francis celebrates ad orientem

This morning, Pope Francis leading the way, ad orientem, on the Solemnity of the Annunciation. He is the first Pontiff, since Pius IX to offer the Holy Sacrifice inside of the Holy House of Loreto.

Dominica III in Quadragesima – 24 Mar 2019

Hac dominica celebratur primum scrutinium præparatorium ad baptismum pro catechumenis, qui in Vigilia paschali ad sacramenta initiationis  christianæ admittentur, adhibitis orationibus et intercessionibus propriis.

Ant. ad introitum Ps 24, 15-16
Oculi mei semper ad Dóminum,
quia ipse evéllet de láqueo pedes meos.
Réspice in me et miserére mei,
quóniam únicus et pauper sum ego.

Vel: Cf. Ez 36, 23-26
Cum sanctificátus fúero in vobis,
congregábo vos de univérsis terris;
et effúndam super vos aquam mundam,
et mundabímini ab ómnibus inquinaméntis vestris,
et dabo vobis spíritum novum, dicit Dóminus.

Non dicitur Glória in excélsis.

Collecta
Deus, ómnium misericordiárum et totíus bonitátis auctor,
qui peccatórum remédia in ieiúniis,
oratiónibus et eleemósynis demonstrásti,
hanc humilitátis nostræ confessiónem propítius intuére,
ut, qui inclinámur consciéntia nostra,
tua semper misericórdia sublevémur.
Per Dóminum.

Dicitur Credo.

Super oblata
His sacrifíciis, Dómine, concéde placátus,
ut, qui própriis orámus absólvi delíctis,
fratérna dimíttere studeámus.
Per Christum.

Quando non legitur Evangelium de Samaritana, adhibetur Præfatio I vel II de Quadragesima.

Ant. ad communionem Cf. Ps 83, 4-5
Passer invénit sibi domum,
et turtur nidum, ubi repónat pullos suos:
altária tua, Dómine virtútum, Rex meus, et Deus meus!
Beáti qui hábitant in domo tua,
in sǽculum sǽculi laudábunt te.

Post communionem
Suméntes pignus cæléstis arcáni,
et in terra pósiti iam supérno pane satiáti,
te, Dómine, súpplices deprecámur,
ut, quod in nobis mystério géritur, ópere impleátur.
Per Christum.

Oratio super populum
Rege, Dómine, quǽsumus, tuórum corda fidélium,
et servis tuis hanc grátiam largíre propítius,
ut in tui et próximi dilectióne manéntes
plenitúdinem mandatórum tuórum adímpleant.
Per Christum.

© Copyright – Libreria Editrice Vaticana

Præfatio II de Quadragesima

De spiritali pænitentia
Sequens præfatio dicitur tempore Quadragesimæ, præsertim vero in dominicis, quando non est dicenda alia præfatio magis propria.

V. Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
V. Sursum corda.
R. Habémus ad Dóminum.
V. Grátias agámus Dómino Deo nostro.
R. Dignum et iustum est.
Vere dignum et iustum est, æquum et salutáre,
nos tibi semper et ubíque grátias ágere:
Dómine, sancte Pater, omnípotens ætérne Deus:
Qui fíliis tuis ad reparándam méntium puritátem,
tempus præcípuum salúbriter statuísti,
quo, mente ab inordinátis afféctibus expedíta,
sic incúmberent transitúris
ut rebus pótius perpétuis inhærérent.
Et ídeo, cum Sanctis et Angelis univérsis,
te collaudámus, sine fine dicéntes:
Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth.
Pleni sunt cæli et terra glória tua.
Hosánna in excélsis.
Benedíctus qui venit in nómine Dómini.
Hosánna in excélsis.

© Copyright – Libreria Editrice Vaticana

Præfatio I de Quadragesima

De spiritali significatione Quadragesimæ
Sequens præfatio dicitur tempore Quadragesimæ, præsertim vero in dominicis, quando non est dicenda alia præfatio magis propria.

V. Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
V. Sursum corda.
R. Habémus ad Dóminum.
V. Grátias agámus Dómino Deo nostro.
R. Dignum et iustum est.
Vere dignum et iustum est, æquum et salutáre,
nos tibi semper et ubíque grátias ágere:
Dómine, sancte Pater, omnípotens ætérne Deus:
per Christum Dóminum nostrum.
Quia fidélibus tuis dignánter concédis
quotánnis paschália sacraménta
in gáudio purificátis méntibus exspectáre:
ut, pietátis offícia et ópera caritátis propénsius exsequéntes,
frequentatióne mysteriórum, quibus renáti sunt,
ad grátiæ filiórum plenitúdinem perducántur.
Et ídeo cum Angelis et Archángelis,
cum Thronis et Dominatiónibus,
cumque omni milítia cæléstis exércitus,
hymnum glóriæ tuæ cánimus,
sine fine dicéntes:
Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth.
Pleni sunt cæli et terra glória tua.
Hosánna in excélsis.
Benedíctus qui venit in nómine Dómini.
Hosánna in excélsis.

© Copyright – Libreria Editrice Vaticana

Dominica II in Quadragesima – 17 Mar 2019

Ant. ad introitum Cf. Ps 26, 8-9
Tibi dixit cor meum quæsívi vultum tuum,
vultum tuum, Dómine, requíram.
Ne avértas fáciem tuam a me.
Vel: Cf. Ps 24, 6.2.22
Reminíscere miseratiónum tuárum, Dómine,
et misericórdiæ tuæ, quæ a sǽculo sunt.
Ne umquam dominéntur nobis inimíci nostri;
líbera nos, Deus Israel, ex ómnibus angústiis nostris.

Non dicitur Glória in excélsis.

Collecta
Deus, qui nobis diléctum Fílium tuum audíre præcepísti,
verbo tuo intérius nos páscere dignéris,
ut, spiritáli purificáto intúitu,
glóriæ tuæ lætémur aspéctu.
Per Dóminum.

Dicitur Credo.

Super oblata
Hæc hóstia, Dómine, quǽsumus, emúndet nostra delícta,
et ad celebránda festa paschália
fidélium tuórum córpora mentésque sanctíficet.
Per Christum.

Præfatio: De transfiguratione Domini.

Ant. ad communionem Mt 17, 5
Hic est Fílius meus diléctus,
in quo mihi bene complácui;
ipsum audíte.

Post communionem
Percipiéntes, Dómine, gloriósa mystéria,
grátias tibi reférre satágimus,
quod, in terra pósitos,
iam cæléstium præstas esse partícipes.
Per Christum.

Oratio super populum
Bénedic, Dómine, fidéles tuos benedictióne perpétua,
et fac eos Unigéniti tui Evangélio sic adhærére,
ut ad illam glóriam, cuius in se spéciem Apóstolis osténdit,
et suspiráre iúgiter et felíciter váleant perveníre.
Per Christum.

© Copyright – Libreria Editrice Vaticana

Præfatio: De transfiguratione Domini

V. Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
V. Sursum corda.
R. Habémus ad Dóminum.
V. Grátias agámus Dómino Deo nostro.
R. Dignum et iustum est.
Vere dignum et iustum est, æquum et salutáre,
nos tibi semper et ubíque grátias ágere:
Dómine, sancte Pater, omnípotens ætérne Deus:
per Christum Dóminum nostrum.
Qui, própria morte prænuntiáta discípulis,
in monte sancto suam eis apéruit claritátem,
ut per passiónem, étiam lege prophetísque testántibus,
ad glóriam resurrectiónis perveníri constáret.
Et ídeo cum cælórum virtútibus
in terris te iúgiter celebrámus,
maiestáti tuæ sine fine clamántes:
Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth.
Pleni sunt cæli et terra glória tua.
Hosánna in excélsis.
Benedíctus qui venit in nómine Dómini.
Hosánna in excélsis.

© Copyright – Libreria Editrice Vaticana

Dominica I in Quadragesima – 10 Mar 2019

Hac dominica celebratur ritus “ electionis ” seu “ inscriptionis nominis ” pro catechumenis, qui in Vigilia paschali ad sacramenta initiationis christianæ admittentur, adhibitis orationibus et intercessionibus propriis.

Ant. ad introitum Cf. Ps 90, 15-16
Invocábit me, et ego exáudiam eum;
erípiam eum, et glorificábo eum,
longitúdine diérum adimplébo eum.

Non dicitur Glória in excélsis.

Collecta
Concéde nobis, omnípotens Deus,
ut, per ánnua quadragesimális exercítia sacraménti,
et ad intellegéndum Christi proficiámus arcánum,
et efféctus eius digna conversatióne sectémur.
Per Dóminum.

Dicitur Credo.

Super oblata
Fac nos, quǽsumus, Dómine,
his munéribus offeréndis conveniénter aptári,
quibus ipsíus venerábilis sacraménti celebrámus exórdium.
Per Christum.

Præfatio: De tentatione Domini.

Ant. ad communionem Mt 4, 4
Non in solo pane vivit homo,
sed in omni verbo quod procédit de ore Dei.
Vel: Cf. Ps 90, 4
Scápulis suis obumbrábit tibi Dóminus,
et sub pennis eius sperábis.

Post communionem
Cælésti pane refécti,
quo fides álitur, spes provéhitur et cáritas roborátur,
quǽsumus, Dómine,
ut ipsum, qui est panis vivus et verus, esuríre discámus,
et in omni verbo, quod procédit de ore tuo,
vívere valeámus.
Per Christum.

Oratio super populum
Super pópulum tuum, Dómine, quǽsumus,
benedíctio copiósa descéndat,
ut spes in tribulatióne succréscat,
virtus in tentatióne firmétur,
ætérna redémptio tribuátur.
Per Christum.

© Copyright – Libreria Editrice Vaticana