Dominica XXV “per annum” – 23 Sep 2018

Ant. ad introitum
Salus pópuli ego sum, dicit Dóminus.
De quacúmque tribulatióne clamáverint ad me,
exáudiam eos, et ero illórum Dóminus in perpétuum.

Collecta
Deus, qui sacræ legis ómnia constitúta
in tua et próximi dilectióne posuísti,
da nobis, ut, tua præcépta servántes,
ad vitam mereámur perveníre perpétuam.
Per Dóminum.

Super oblata
Múnera, quǽsumus, Dómine, tuæ plebis propitiátus assúme,
ut, quæ fídei pietáte profiténtur,
sacraméntis cæléstibus apprehéndant.
Per Christum.

Ant. ad communionem Ps 118, 4-5
Tu mandásti mandáta tua custodíri nimis;
útinam dirigántur viæ meæ
ad custodiéndas iustificatiónes tuas.
Vel: Io 10, 14
Ego sum pastor bonus, dicit Dóminus;
et cognósco oves meas, et cognóscunt me meæ.

Post communionem
Quos tuis, Dómine, réficis sacraméntis,
contínuis attólle benígnus auxíliis,
ut redemptiónis efféctum
et mystériis capiámus et móribus.
Per Christum.

© Copyright – Libreria Editrice Vaticana

Messalino in PDF con letture in lingua italiana (da stampare su fogli A3 fronte/retro)

Missalette in PDF with readings in English (to be printed on A3 sheets, front/back)

Lascia un commento

Il tuo indirizzo email non sarà pubblicato.