Præfatio: De mysterio Mariæ et Ecclesiæ

V. Dóminus vobíscum
R. Et cum spíritu tuo.
V. Sursum corda.
R. Habémus ad Dóminum.
V. Grátias agámus Dómino Deo nostro.
R. Dignum et iustum est.
Vere dignum et iustum est, æquum et salutáre,
nos tibi semper et ubíque grátias ágere:
Dómine, sancte Pater, omnípotens ætérne Deus:
Qui beatíssimam Vírginem Maríam
ab omni originális culpæ labe præservásti,
ut in ea, grátiæ tuæ plenitúdine ditáta,
dignam Fílio tuo Genetrícem præparáres,
et Sponsæ eius Ecclésiæ,
sine ruga vel mácula formósæ, signáres exórdium.
Fílium enim erat puríssima Virgo datúra,
qui crímina nostra Agnus ínnocens aboléret;
et ipsam præ ómnibus tuo pópulo disponébas
advocátam grátiæ et sanctitátis exémplar.
Et ídeo, choris angélicis sociáti,
te laudámus in gáudio confiténtes:
Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth.
Pleni sunt cæli et terra glória tua.
Hosánna in excélsis.
Benedictus qui venit in nómine Dómini.
Hosánna in excélsis.

© Copyright – Libreria Editrice Vaticana