Dominica XXIII “per annum” – 9 Sep 2018

Ant. ad introitum Ps 118, 137.124
Iustus es, Dómine, et rectum iudícium tuum;
fac cum servo tuo secúndum misericórdiam tuam.

Collecta
Deus, per quem nobis
et redémptio venit et præstátur adóptio,
fílios dilectiónis tuæ benígnus inténde,
ut in Christo credéntibus
et vera tribuátur libértas, et heréditas ætérna.
Per Dóminum.

Super oblata
Deus, auctor sincéræ devotiónis et pacis,
da, quǽsumus, ut et maiestátem tuam
conveniénter hoc múnere venerémur,
et sacri participatióne mystérii fidéliter sénsibus uniámur.
Per Christum.

Ant. ad communionem Cf. Ps 41, 2-3
Quemádmodum desíderat cervus ad fontes aquárum,
ita desíderat ánima mea ad te, Deus:
sitívit ánima mea ad Deum fortem vivum.
Vel: Io 8, 12
Ego sum lux mundi, dicit Dóminus;
qui séquitur me, non ámbulat in ténebris,
sed habébit lumen vitæ.

Post communionem
Da fidélibus tuis, Dómine,
quos et verbi tui et cæléstis sacraménti pábulo
nutris et vivíficas,
ita dilécti Fílii tui tantis munéribus profícere,
ut eius vitæ semper consórtes éffici mereámur.
Qui vivit et regnat in sǽcula sæculórum.

© Copyright – Libreria Editrice Vaticana

Messalino in PDF con letture in lingua italiana (da stampare su fogli A3 fronte/retro)

Missalette in PDF with readings in English (to be printed on A3 sheets, front/back)

Lascia un commento

Il tuo indirizzo email non sarà pubblicato.