Ordo ad faciendam aquam benedictam extra Missæ celebrationem

ORDO AD FACIENDAM AQUAM BENEDICTAM
EXTRA MISSÆ CELEBRATIONEM

Prænotanda

Antiqua ex consuetudine inter signa, quibus Ecclesia utitur ad fideles benedicendos, aqua frequenter adhibetur. Aqua autem rite benedicta in fidelium mentes Christum revocat, qui benedictionis divinæ summa nobis exsistit, quique se aquam vivam vocavit, et Baptismum, aquæ sacramentum, in signum salutiferæ benedictionis pro nobis instituit.

Benedictio et aspersio aquæ ordinarie peragitur die Dominica, iuxta ritum in Missali Romano descriptum.

Cum vero aquæ benedictio fit extra Missæ celebrationem, ritus hic propositus adhibeatur, a sacerdote vel a diacono qui, ritus structura et potioribus elementis servatis, rerum adiunctis celebrationem aptabunt.

ORDO BENEDICTIONIS
RITUS INITIALES

Celebrans incipit dicens:
In nómine Patris, et Fílii, et Spíritus Sancti.

Omnes signo crucis se signant, et respondent:
Amen.

Deinde celebrans adstantes salutat, dicens:
Deus, qui ex aqua et Spíritu Sancto
nos regenerávit in Christo,
sit cum ómnibus vobis.

vel alia apta verba e Sacris Scripturis præsertim deprompta.

Omnes respondent:
Et cum spíritu tuo.

vel alio apto modo.

Tum celebrans, pro opportunitate, adstantes ad benedictionis celebrationem disponit his vel similibus verbis:
Hac aquæ benedictióne, Christum aquam vivam ac Baptísmatis recólimus sacraméntum, in quo ex aqua et Spíritu Sancto renáti sumus. Quóties ergo hac aqua aspergémur, vel ea tum intrántes in ecclésiam tum domi manéntes cum signo crucis utémur, grátias Deo agémus pro inenarrábili dono eius, eiúsque implorábimus auxílium, ut sacraméntum vivéndo teneámus, quod fide percépimus.

LECTIO VERBI DEI

Deinde fit ab uno ex adstantibus vel ab ipso celebrante brevis lectio Sacræ Scripturæ.

Io 7, 37-39 « Si quis sitit, veniat ad me ».

Audíte, fratres, verba sancti Evangélii secúndum Ioánnem.

In novíssimo die magno festivitátis stabat Iesus et clamávit dicens: « Si quis sitit, véniat ad me et bibat, qui credit in me. Sicut dixit Scriptúra, flúmina de ventre eius fluent aquæ vivæ ». Hoc autem dixit de Spíritu, quem acceptúri erant qui credíderant in eum.

Vel:

Is 12, 1-6 « Haurietis aquas cum gaudio de fontibus salutis ».
Et dices in die illa …

Is 55, 1-11 « Omnes sitientes, venite ad aquas ».
Hæc dicit Dóminus Deus: « Omnes sitiéntes …

Sir 15, 1-6 « Timentem Deum aqua sapientiæ potabit illum ».
Qui timet Deum …

1 Io 5, 1-6 « Venit per aquam et sanguinem ».
Caríssimi, omnis qui credit …

Ap 7, 13-17 « Agnus deducet eos ad vitæ fontes aquarum ».
Respóndit unus de senióribus dicens mihi Ioánni, in visióne: «Hi qui amícti sunt …

Ap 22, 1-5 « Fluvius aquæ vitæ procedens de throno Dei et Agni ».
Osténdit mihi Ioánni, in visióne ángelus flúvium …

Io 13, 3-15 « Vos mundi estis ».
Sciens Iesus quia ómnia …

ORATIO BENEDICTIONIS

Deinde celebrans dicit:
Orémus.

Post brevem silentii pausam, celebrans, manibus extensis, dicit orationem benedictionis:
Benedíctus es, Dómine, Deus omnípotens,
qui nos in Christo, aqua viva salútis nostræ,
benedícere dignátus es et intus reformáre:
concéde ut qui húius aquæ aspersióne
vel usu munímur,
renováta ánimæ iuventúte
per virtútem Sancti Spíritus
in novitáte vitæ iúgiter ambulémus.
Per Christum Dóminum nostrum.

R. Amen.

Vel:
Dómine, sancte Pater,
réspice super nos,
qui per Fílium tuum redémpti,
ex aqua et Spíritu Sancto
per Baptísmum sumus renáti:
præsta, quǽsumus,
ut qui hac aqua fúerint aspérsi,
córpore et mente renovéntur
et puram tibi exhíbeant servitútem.
Per Christum Dóminum nostrum.

R. Amen.

Vel celebrans dicit:
Ómnium creátor Deus, qui ex aqua et Spíritu
formam dedísti atque imáginem hómini et univérso.
R. Ecclésiam túam bénedic atque emúnda.

Christe, qui de rescísso in cruce látere
sacraménta salútis scatére fecísti.
R. Ecclésiam túam bénedic atque emúnda.

Sancte Spíritus, qui e baptismáli Ecclésiæ grémio,
in regeneratiónis lavácro,
novas nos constituísti creatúras.
R. Ecclésiam túam bénedic atque emúnda.

Post orationem benedictionis, celebrans adstantes aqua benedicta aspergit, dicens, pro opportunitate:
Sit hæc aqua suscépti Baptísmatis memória,
et Christum récolat,
qui Passióne et Resurrectióne sua nos redémit.

R. Amen.

Interim peragitur cantus aptus.

(PDF hic)

Lascia un commento

Il tuo indirizzo email non sarà pubblicato. I campi obbligatori sono contrassegnati *