Feria V in Cena Domini – 9 Apr 2020

SACRUM TRIDUUM PASCHALE

Maxima redemptionis nostræ mysteria in Triduo sacro sollemniter celebrat Ecclesia, Domini sui crucifixi, sepulti et suscitati peculiaribus celebrationibus memoriam faciens. Sacrum etiam esto ieiunium paschale, feria VI in Passione Domini ubique celebrandum, et, iuxta opportunitatem, etiam Sabbato sancto producendum, ita ut, elato animo, ad gaudia dominicæ Resurrectionis perveniatur.
Ad celebrationem Tridui sacri rite peragendam requiritur numerus congruus ministrorum laicorum, qui sedulo instructi esse debent de iis quæ ab ipsis agenda sunt. Cantus populi, ministrorum et sacerdotis celebrantis peculiare momentum habet in celebrationibus horum dierum; textus enim maxime suam propriam vim recipiunt quando in cantu peraguntur. Pastores ergo ne omittant significationem et ordinem celebrationum christifidelibus meliore quo possint modo explicare, eosdemque ad participationem activam et fructuosam præparare.
Celebrationes Tridui sacri peragantur in ecclesiis cathedralibus et paroecialibus, et in iis tantum in quibus digne persolvi possunt, idest cum fidelium frequentia, cum ministrorum numero congruenti et cum facultate aliquas saltem partes cantu proferendi. Expedit proinde ut parvæ communitates, consociationes et peculiares coetus cuiusque generis in his ecclesiis coadunentur, ad sacras celebrationes forma nobiliore peragendas.

FERIA V IN CENA DOMINI

Ad Missam vespertinam

Missa in Cena Domini celebratur horis vespertinis, tempore magis opportuno cum plena participatione totius communitatis localis, omnibus sacerdotibus et ministris officium suum implentibus.
Concelebrare valent omnes sacerdotes etsi hac die Missam chrismatis iam concelebraverint, vel si, pro christifidelium bono, alteram Missam celebrare debent.
Ubi vero ratio pastoralis id postulet, loci Ordinarius alteram Missam in ecclesiis et oratoriis permittere poterit, horis vespertinis celebrandam, et, in casu veræ necessitatis, etiam horis matutinis, sed tantummodo pro fidelibus qui nullo modo Missam vespertinam participare valent. Caveatur tamen ne huiusmodi celebrationes in bonum privatarum personarum vel parvorum coetuum peculiarium fiant et ne præiudicio sint Missæ vespertinæ.
Sacra Communio fidelibus distribui potest tantummodo infra Missam; infirmis vero deferri valet quacumque diei hora.
Altare floribus ornetur ea moderatione, quæ indoli huius diei conveniat. Tabernaculum omnino vacuum sit; pro Communione vero cleri et populi hodie et crastina die sufficiens copia panis consecretur in eadem Missa.

Ant. ad introitum Cf. Gal 6, 14
Nos autem gloriári opórtet
in cruce Dómini nostri Iesu Christi,
in quo est salus, vita et resurréctio nostra,
per quem salváti et liberáti sumus.

Dicitur Glória in excélsis. Dum cantatur hymnus, pulsantur campanæ, eoque expleto, silent usque ad Glória in excélsis Vigiliæ paschalis, nisi Episcopus dioecesanus, pro opportunitate, aliud statuerit. Item, eodem tempore organum aliaque musica instrumenta adhiberi possunt tantummodo ad cantum sustentandum.

Collecta
Sacratíssimam, Deus, frequentántibus Cenam,
in qua Unigénitus tuus, morti se traditúrus,
novum in sǽcula sacrifícium
dilectionísque suæ convívium Ecclésiæ commendávit,
da nobis, quǽsumus, ut ex tanto mystério
plenitúdinem caritátis hauriámus et vitæ.
Per Dóminum.

Post proclamationem Evangelii sacerdos habet homiliam, in qua illustrantur potissima mysteria quæ hac Missa recoluntur, institutio scilicet sacræ Eucharistiæ et ordinis sacerdotalis necnon et mandatum Domini de caritate fraterna.

Lotio pedum
Completa homilia proceditur, ubi ratio pastoralis id suadeat, ad lotionem pedum.
Viri selecti deducuntur a ministris ad sedilia loco apto parata. Tunc sacerdos (deposita, si necesse sit, casula) accedit ad singulos, eisque fundit aquam super pedes et abstergit, adiuvantibus ministris.
Interim cantantur aliquæ e sequentibus antiphonis, vel alii cantus apti.

Antiphona 1 Cf. Io 13, 4.5.15
Postquam surréxit Dóminus a cena,
misit aquam in pelvim,
et coepit laváre pedes discipulórum:
hoc exémplum relíquit eis.

Antiphona 2 Cf. Io 13, 12.13.15
Dóminus Iesus, postquam cenávit cum discípulis suis,
lavit pedes eórum, et ait illis:
“Scitis quid fécerim vobis ego, Dóminus et Magíster?
Exémplum dedi vobis, ut et vos ita faciátis”.

Antiphona 3 Io 13, 6.7.8
Dómine, tu mihi lavas pedes? Respóndit Iesus et dixit ei:
Si non lávero tibi pedes, non habébis partem mecum.
V. Venit ergo ad Simónem Petrum, et dixit ei Petrus:
— Dómine.
V. Quod ego fácio, tu nescis modo: scies autem póstea.
— Dómine.

Antiphona 4 Cf. Io 13, 14
Si ego, Dóminus et Magíster vester, lavi vobis pedes:
quanto magis debétis alter alteríus laváre pedes?

Antiphona 5 Io 13, 35
In hoc cognóscent omnes, quia discípuli mei estis,
si dilectiónem habuéritis ad ínvicem.
V. Dixit Iesus discípulis suis.
— In hoc.

Antiphona 6 Io 13, 34
Mandátum novum do vobis, ut diligátis ínvicem,
sicut diléxi vos, dicit Dóminus.

Antiphona 7 1 Cor 13, 13
Máneant in vobis fides, spes, cáritas, tria hæc:
maior autem horum est cáritas.
V. Nunc autem manent fides, spes, cáritas, tria hæc:
maior horum est cáritas.
— Máneant.

Post lotionem pedum, sacerdos lavat et abstergit manus, casulam resumit ac revertitur ad sedem, ibique moderatur orationem universalem.

Non dicitur Credo.

Liturgia eucharistica
Incipiente liturgia eucharistica, instrui potest processio fidelium, in qua cum pane et vino præsentari possunt dona pro pauperibus. Interim cantatur sequens, vel alius cantus aptus.

Ant. Ubi cáritas est vera, Deus ibi est.
V. Congregávit nos in unum Christi amor.
V. Exsultémus et in ipso iucundémur.
V. Timeámus et amémus Deum vivum.
V. Et ex corde diligámus nos sincéro.

Ant. Ubi cáritas est vera, Deus ibi est.
V. Simul ergo cum in unum congregámur:
V. Ne nos mente dividámur, caveámus.
V. Cessent iúrgia malígna, cessent lites.
V. Et in médio nostri sit Christus Deus.

Ant. Ubi cáritas est vera, Deus ibi est.
V. Simul quoque cum beátis videámus
V. Gloriánter vultum tuum, Christe Deus:
V. Gáudium, quod est imménsum atque probum,
V. Sǽcula per infiníta sæculórum. Amen.

Super oblata
Concéde nobis, quǽsumus, Dómine,
hæc digne frequentáre mystéria,
quia, quóties huius hóstiæ commemorátio celebrátur,
opus nostræ redemptiónis exercétur.
Per Christum.

Præfatio I de Ss.ma Eucharistia.

Quando adhibetur Canon Romanus, dicitur hæc forma particularis eiusdem, cum Communicántes, Hanc ígitur et Qui prídie propriis.
Sacerdos, manibus extensis, dicit:
Te ígitur, clementíssime Pater,
per Iesum Christum, Fílium tuum, Dóminum nostrum,
súpplices rogámus ac pétimus,
iungit manus et dicit:
uti accépta hábeas
signat semel super panem et calicem simul, dicens:
et benedícas + hæc dona, hæc múnera,
hæc sancta sacrifícia illibáta,
extensis manibus prosequitur:
in primis, quæ tibi offérimus
pro Ecclésia tua sancta cathólica:
quam pacificáre, custodíre, adunáre
et régere dignéris toto orbe terrárum:
una cum fámulo tuo Papa nostro N.
et Antístite nostro N. *
et ómnibus orthodóxis atque cathólicæ
et apostólicæ fídei cultóribus.

Commemoratio pro vivis
Meménto, Dómine, famulórum famularúmque tuárum N. et N.
Iungit manus et orat aliquantulum pro quibus orare intendit.
Deinde, manibus extensis, prosequitur:
et ómnium circumstántium,
quórum tibi fides cógnita est et nota devótio,
pro quibus tibi offérimus:
vel qui tibi ófferunt hoc sacrifícium laudis,
pro se suísque ómnibus:
pro redemptióne animárum suárum,
pro spe salútis et incolumitátis suæ:
tibíque reddunt vota sua
ætérno Deo, vivo et vero.

Infra Actionem
Communicántes, et diem sacratíssimum celebrántes,
quo Dóminus noster Iesus Christus
pro nobis est tráditus,
sed et memóriam venerántes,
in primis gloriósæ semper Vírginis Maríæ,
Genetrícis eiúsdem Dei et Dómini nostri Iesu Christi:
sed et beáti Ioseph, eiúsdem Vírginis Sponsi,
et beatórum Apostolórum ac Mártyrum tuórum,
Petri et Pauli, Andréæ,
(Iacóbi, Ioánnis,
Thomæ, Iacóbi, Philíppi,
Bartholomǽi, Matthǽi,
Simónis et Thaddǽi:
Lini, Cleti, Cleméntis, Xysti,
Cornélii, Cypriáni,
Lauréntii, Chrysógoni,
Ioánnis et Pauli,
Cosmæ et Damiáni)
et ómnium Sanctórum tuórum;
quorum méritis precibúsque concédas,
ut in ómnibus protectiónis tuæ muniámur auxílio.
(Per Christum Dóminum nostrum. Amen.)

Manibus extensis, prosequitur:
Hanc ígitur oblatiónem servitútis nostræ,
sed et cunctæ famíliæ tuæ,
quam tibi offérimus ob diem,
in qua Dóminus noster Iesus Christus
trádidit discípulis suis
Córporis et Sánguinis sui mystéria celebránda,
quǽsumus, Dómine, ut placátus accípias:
diésque nostros in tua pace dispónas,
atque ab ætérna damnatióne nos éripi
et in electórum tuórum iúbeas grege numerári.
Iungit manus.
(Per Christum Dóminum nostrum. Amen.)

Tenens manus expansas super oblata, dicit:
Quam oblatiónem tu, Deus, in ómnibus, quǽsumus,
benedíctam, adscríptam, ratam,
rationábilem, acceptabilémque fácere dignéris:
ut nobis Corpus et Sanguis fiat dilectíssimi Fílii tui,
Dómini nostri Iesu Christi.
Iungit manus.

In formulis quæ sequuntur, verba Domini proferantur distincte et aperte, prouti natura eorundem verborum requirit.
Qui, prídie quam pro nostra
omniúmque salúte paterétur,
hoc est hódie,
accipit panem, eumque parum elevatum super altare tenens, prosequitur:
accépit panem in sanctas ac venerábiles manus suas,
elevat oculos,
et elevátis óculis in cælum
ad te Deum Patrem suum omnipoténtem,
tibi grátias agens benedíxit,
fregit, dedítque discípulis suis, dicens:
parum se inclinat
Accípite et manducáte ex hoc omnes:
Hoc est enim Corpus meum,
quod pro vobis tradétur.
Hostiam consecratam ostendit populo, reponit super patenam, et genuflexus adorat.

Postea prosequitur:
Símili modo, postquam cenátum est,
accipit calicem, eumque parum elevatum super altare tenens, prosequitur:
accípiens et hunc præclárum cálicem
in sanctas ac venerábiles manus suas,
item tibi grátias agens benedíxit,
dedítque discípulis suis, dicens:
parum se inclinat
Accípite et bíbite ex eo omnes:
Hic est enim calix Sánguinis mei
novi et ætérni testaménti,
qui pro vobis et pro multis effundétur
in remissiónem peccatórum.
Hoc fácite in meam commemoratiónem.
Calicem ostendit populo, deponit super corporale, et genuflexus adorat.

Deinde dicit:
Mystérium fídei.
Et populus prosequitur, acclamans:
Mortem tuam annuntiámus, Dómine,
et tuam resurrectiónem confitémur, donec vénias.

Vel:
Quotiescúmque manducámus panem hunc
et cálicem bíbimus,
mortem tuam annuntiámus, Dómine, donec vénias.

Vel:
Salvátor mundi, salva nos,
qui per crucem et resurrectiónem tuam liberásti nos.

Postea, extensis manibus, sacerdos dicit:
Unde et mémores, Dómine,
nos servi tui,
sed et plebs tua sancta,
eiúsdem Christi, Fílii tui, Dómini nostri,
tam beátæ passiónis,
necnon et ab ínferis resurrectiónis,
sed et in cælos gloriósæ ascensiónis:
offérimus præcláræ maiestáti tuæ
de tuis donis ac datis
hóstiam puram, hóstiam sanctam,
hóstiam immaculátam,
Panem sanctum vitæ ætérnae
et Cálicem salútis perpétuæ.
Supra quæ propítio ac seréno vultu
respícere dignéris:
et accépta habére,
sícuti accépta habére dignátus es
múnera púeri tui iusti Abel,
et sacrifícium Patriárchæ nostri Abrahæ,
et quod tibi óbtulit summus sacérdos tuus Melchísedech,
sanctum sacrifícium, immaculátam hóstiam.

Inclinatus, iunctis manibus, prosequitur:
Súpplices te rogámus, omnípotens Deus:
iube hæc perférri per manus sancti Angeli tui
in sublíme altáre tuum,
in conspéctu divínæ maiestátis tuæ;
ut, quotquot ex hac altáris participatióne
sacrosánctum Fílii tui Corpus et Sánguinem sumpsérimus,
erigit se atque seipsum signat, dicens:
omni benedictióne cælésti et grátia repleámur.
Iungit manus.
(Per Christum Dóminum nostrum. Amen.)

Commemoratio pro defunctis
Manibus extensis, dicit:
Meménto étiam, Dómine,
famulórum famularúmque tuárum N. et N.,
qui nos præcessérunt cum signo fídei,
et dórmiunt in somno pacis.

Iungit manus et orat aliquantulum pro iis defunctis, pro quibus orare intendit.
Deinde, extensis manibus, prosequitur:
Ipsis, Dómine, et ómnibus in Christo quiescéntibus,
locum refrigérii, lucis et pacis,
ut indúlgeas, deprecámur.
Iungit manus.
(Per Christum Dóminum nostrum. Amen.)

Manu dextera percutit sibi pectus, dicens:
Nobis quoque peccatóribus fámulis tuis,
et extensis manibus prosequitur:
de multitúdine miseratiónum tuárum sperántibus,
partem áliquam et societátem donáre dignéris
cum tuis sanctis Apóstolis et Martýribus:
cum Ioánne, Stéphano,
Matthía, Bárnaba,
(Ignátio, Alexándro,
Marcellíno, Petro,
Felicitáte, Perpétua,
Agatha, Lúcia,
Agnéte, Cæcília, Anastásia)
et ómnibus Sanctis tuis:
intra quorum nos consórtium,
non æstimátor mériti, sed véniæ,
quǽsumus, largítor admítte.
Iungit manus.
Per Christum Dóminum nostrum.

Et prosequitur:
Per quem hæc ómnia, Dómine,
semper bona creas, sanctíficas, vivíficas, benedícis,
et præstas nobis.

Accipit patenam cum hostia et calicem, et utrumque elevans, dicit:
Per ipsum, et cum ipso, et in ipso,
est tibi Deo Patri omnipoténti,
in unitáte Spíritus Sancti,
omnis honor et glória
per ómnia sǽcula sæculórum.

Populus acclamat:
Amen.

Deinde sequitur ritus Communionis.

Opportune momento Communionis sacerdos Eucharistiam de mensa altaris diaconis vel acolythis vel aliis ministris extraordinariis committit, ut postea ad infirmos qui communicandi sunt domi deferatur.

Ant. ad communionem 1 Cor 11, 24-25
Hoc Corpus, quod pro vobis tradétur:
hic calix novi testaménti est in meo Sánguine,
dicit Dóminus;
hoc fácite, quotiescúmque súmitis,
in meam commemoratiónem.

Distributione Communionis peracta, pyxis cum particulis pro Communione diei sequentis relinquitur super altare. Sacerdos, stans ad sedem, dicit orationem post Communionem.

Post communionem
Concéde nobis, omnípotens Deus,
ut, sicut Cena Fílii tui refícimur temporáli,
ita satiári mereámur ætérna.
Per Christum.

Translatio Ss.mi Sacramenti

Oratione post Communionem dicta, sacerdos stans imponit et benedicit incensum in thuribulo et genuflexus ter incensat Ss.mum Sacramentum. Deinde, assumpto velo umerali albi coloris, surgit et accipit pyxidem et eam extremitatibus veli cooperit.
Instruitur processio, qua defertur Ss.mum Sacramentum cum intorticiis et incenso per ecclesiam ad locum repositionis, paratum in aliqua ecclesiæ parte vel in aliquo sacello convenienter ornato. Præcedit minister laicus cum cruce medius inter alios duos cum cereis accensis. Sequuntur alii candelas accensas gestantes. Ante sacerdotem deferentem Ss.mum Sacramentum, procedit thuriferarius cum thuribulo fumigante. Interim cantatur hymnus Pange, lingua (exclusis duabus ultimis strophis), vel alius cantus eucharisticus.
Cum processio pervenerit ad locum repositionis, sacerdos, adiuvante, si opus sit, diacono, deponit pyxidem in tabernaculo, cuius porta aperta manet. Deinde, thure imposito, genuflexus Ss.mum Sacramentum incensat, dum cantatur Tantum ergo acraméntum vel alius cantus eucharisticus. Deinde diaconus vel ipse sacerdos Sacramentum in tabernaculo reponit et portam claudit.
Post aliquod tempus adorationis in silentio, sacerdos et ministri, facta genuflexione, revertuntur in sacristiam.
Tempore opportuno denudatur altare et auferuntur, si fieri potest, cruces ab ecclesia. Expedit ut cruces, quæ forte in ecclesia remanent, velentur.
Hora vesperarum ab iis, qui Missæ in Cena Domini interfuerunt, non celebratur.
Invitentur fideles, ut per congruum noctis tempus, secundum locorum et rerum adiuncta, adorationem peragant coram Ss.mo Sacramento asservato, ita tamen ut post mediam noctem hæc adoratio absque sollemnitate fiat.
Si in eadem ecclesia celebratio Passionis Domini feria VI sequenti locum non habet, Missa concluditur more solito et Ss.mum Sacramentum in tabernaculo reponitur.

© Copyright – Libreria Editrice Vaticana