Dominica II post Nativitatem

Ant. ad introitum Sap 18, 14-15
Dum médium siléntium tenérent ómnia,
et nox in suo cursu médium iter habéret,
omnípotens sermo tuus, Dómine,
de cælis a regálibus sédibus venit.

Dicitur Glória in excélsis.

Collecta
Omnípotens sempitérne Deus, fidélium splendor animárum,
dignáre mundum glória tua implére benígnus,
et cunctis pópulis appáre per tui lúminis claritátem.
Per Dóminum.

Dicitur Credo.

Super oblata
Obláta, Dómine, múnera Unigéniti tui nativitáte sanctífica,
qua nobis et via osténditur veritátis,
et regni cæléstis vita promíttitur.
Per Christum.

Præfatio de Nativitate.

Ant. ad communionem Cf. Io 1, 12
Omnibus qui recepérunt eum,
dedit eis potestátem fílios Dei fíeri.

Post communionem
Dómine Deus noster, supplíciter te rogámus,
ut, huius operatióne mystérii,
vítia nostra purgéntur, et iusta desidéria compleántur.
Per Christum.

Adhiberi potest formula benedictionis sollemnis.

© Copyright – Libreria Editrice Vaticana

Messalino in PDF con letture in lingua italiana (da stampare su fogli A3 fronte/retro)

Missalette in PDF with readings in English (to be printed on A3 sheets, front/back)

Messbuch in PDF mit Lesungen auf Deutsch (auf A3-Bogen, Vorder-/Rückseite drücken)

Lascia un commento

Il tuo indirizzo email non sarà pubblicato. I campi obbligatori sono contrassegnati *