Dominica XXI “per annum” – 25 Aug 2019

Ant. ad introitum Cf. Ps 85, 1-3
Inclína, Dómine, aurem tuam ad me, et exáudi me.
Salvum fac servum tuum, Deus meus, sperántem in te.
Miserére mihi, Dómine, quóniam ad te clamávi tota die.

Collecta
Deus, qui fidélium mentes uníus éfficis voluntátis,
da pópulis tuis id amáre quod prǽcipis,
id desideráre quod promíttis,
ut, inter mundánas varietátes,
ibi nostra fixa sint corda, ubi vera sunt gáudia.
Per Dóminum.

Super oblata
Qui una semel hóstia, Dómine,
adoptiónis tibi pópulum acquisísti,
unitátis et pacis in Ecclésia tua
propítius nobis dona concédas.
Per Christum.

Ant. ad communionem Cf. Ps 103, 13-15
De fructu óperum tuórum, Dómine, satiábitur terra,
ut edúcas panem de terra, et vinum lætíficet cor hóminis.
Vel: Io 6, 55
Qui mandúcat meam carnem et bibit meum sánguinem,
habet vitam ætérnam, dicit Dóminus;
et ego resuscitábo eum in novíssimo die.

Post communionem
Plenum, quǽsumus, Dómine,
in nobis remédium tuæ miseratiónis operáre,
ac tales nos esse pérfice propítius et sic fovéri,
ut tibi in ómnibus placére valeámus.
Per Christum.

© Copyright – Libreria Editrice Vaticana

Messalino in PDF con letture in lingua italiana (da stampare su fogli A3 fronte/retro)

Missalette in PDF with readings in English (to be printed on A3 sheets, front/back)

Don Divo Barsotti e la lingua latina nella liturgia

Se la celebrazione liturgica non realizzasse l’unità trascendente degli uomini in Cristo, che cosa sarebbe di più che una riunione di amici, cui disturba ogni forma come inutile e falsa? Meglio cento volte un rito incomprensibile, che una celebrazione che si risolva in un puro incontro di amici – non certo perché l’incomprensibilità del rito illude più facilmente sul suo valore, ma perché meglio significa il suo contenuto reale di Mistero che trascende tutto l’umano.

(D. Barsotti, I cristiani vogliano essere cristiani, a cura di P. Canal, Cinisello Balsamo (Milano) 2006, pp. 45-46)

Non vuol dire proprio nulla la lingua nazionale nella liturgia. Il problema non è di capire sul piano intellettuale, ma di compiere un incontro reale con Cristo. E non vedo nella liturgia di oggi qualcosa che promuova un incontro con Lui.

(Ibidem, pp. 269-270)

Dominica XX “per annum” – 18 Aug 2019

Ant. ad introitum Ps 83, 10-11
Protéctor noster, áspice, Deus,
et réspice in fáciem Christi tui,
quia mélior est dies una in átriis tuis super míllia.

Collecta
Deus, qui diligéntibus te bona invisibília præparásti,
infúnde córdibus nostris tui amóris afféctum,
ut, te in ómnibus et super ómnia diligéntes,
promissiónes tuas, quæ omne desidérium súperant,
consequámur.
Per Dóminum.

Super oblata
Súscipe, Dómine, múnera nostra,
quibus exercéntur commércia gloriósa,
ut, offeréntes quæ dedísti,
teípsum mereámur accípere.
Per Christum.

Ant. ad communionem Ps 129, 7
Apud Dóminum misericórdia,
et copiósa apud eum redémptio.
Vel: Io 6, 51-52
Ego sum panis vivus, qui de cælo descéndi, dicit Dóminus:
si quis manducáverit ex hoc pane, vivet in ætérnum.

Post communionem
Per hæc sacraménta, Dómine, Christi partícipes effécti,
cleméntiam tuam humíliter implorámus,
ut, eius imáginis confórmes in terris,
et eius consórtes in cælis fíeri mereámur.
Qui vivit et regnat in sǽcula sæculórum.

© Copyright – Libreria Editrice Vaticana

Messalino in PDF con letture in lingua italiana (da stampare su fogli A3 fronte/retro)

In Assumptione Beatæ Mariæ Virginis

Sollemnitas

Ad Missam in Vigilia
Hæc Missa dicitur vespere diei 14 augusti, sive ante sive post I Vesperas sollemnitatis.

Ant. ad introitum
Gloriósa dicta sunt de te, María,
quæ hódie exaltáta es super choros Angelórum,
et in ætérnum cum Christo triúmphas.

Dicitur Glória in excélsis.

Collecta
Deus, qui beátam Vírginem Maríam,
eius humilitátem respíciens, ad hanc grátiam evexísti,
ut Unigénitus tuus ex ipsa secúndum carnem nascerétur,
et hodiérna die superexcellénti glória coronásti,
eius nobis précibus concéde,
ut, redemptiónis tuæ mystério salváti,
a te exaltári mereámur.
Per Dóminum.

Dicitur Credo.

Super oblata
Súscipe, quǽsumus, Dómine,
sacrifícium placatiónis et laudis,
quod in sanctæ Dei Genetrícis Assumptióne celebrámus,
ut ad véniam nos obtinéndam perdúcat,
et in perpétua gratiárum constítuat actióne.
Per Christum.

Præfatio: De gloria Mariæ Assumptæ.

Ant. ad communionem Cf. Lc 11, 27
Beáta víscera Maríæ Vírginis,
quæ portavérunt ætérni Patris Fílium.

Post communionem
Mensæ cæléstis partícipes effécti,
implorámus cleméntiam tuam, Dómine Deus noster,
ut, qui Assumptiónem Dei Genetrícis cólimus,
a cunctis malis imminéntibus liberémur.
Per Christum.

Adhiberi potest formula benedictionis sollemnis.

Ad Missam in die

Ant. ad introitum Cf. Apoc 12, 1
Signum magnum appáruit in cælo:
múlier amícta sole, et luna sub pédibus eius,
et in cápite eius coróna stellárum duódecim.

Vel:
Gaudeámus omnes in Dómino,
diem festum celebrántes sub honóre Maríæ Vírginis,
de cuius Assumptióne gaudent Angeli,
et colláudant Fílium Dei.

Dicitur Glória in excélsis.

Collecta
Omnípotens sempitérne Deus,
qui immaculátam Vírginem Maríam, Fílii tui Genetrícem,
córpore et ánima ad cæléstem glóriam assumpsísti,
concéde, quǽsumus, ut, ad supérna semper inténti,
ipsíus glóriæ mereámur esse consórtes.
Per Dóminum.

Dicitur Credo.

Super oblata
Ascéndat ad te, Dómine, nostræ devotiónis oblátio,
et, beatíssima Vírgine María
in cælum assúmpta intercedénte,
corda nostra, caritátis igne succénsa,
ad te iúgiter aspírent.
Per Christum.

Præfatio: De gloria Mariæ Assumptæ.

Ant. ad communionem Lc 1,48-49
Beátam me dicent omnes generatiónes,
quia fecit mihi magna qui potens est.

Post communionem
Sumptis, Dómine, salutáribus sacraméntis,
da, quǽsumus,
ut, intercessióne beátæ Maríæ Vírginis in cælum assúmptæ,
ad resurrectiónis glóriam perducámur.
Per Christum.

Adhiberi potest formula benedictionis sollemnis.

© Copyright – Libreria Editrice Vaticana

Messalino in PDF con letture in lingua italiana (da stampare su fogli A3 fronte/retro)

Dominica XIX “per annum” – 11 Aug 2019

Ant. ad introitum Cf. Ps 73, 20.19.22.23
Réspice, Dómine, in testaméntum tuum,
et ánimas páuperum tuórum ne derelínquas in finem.
Exsúrge, Dómine, et iúdica causam tuam,
et ne obliviscáris voces quæréntium te.

Collecta
Omnípotens sempitérne Deus,
quem, docénte Spíritu Sancto,
patérno nómine invocáre præsúmimus,
pérfice in córdibus nostris spíritum adoptiónis filiórum,
ut promíssam hereditátem íngredi mereámur.
Per Dóminum.

Super oblata
Ecclésiæ tuæ, Dómine, múnera placátus assúme,
quæ et miséricors offerénda tribuísti,
et in nostræ salútis poténter éfficis transíre mystérium.
Per Christum.

Ant. ad communionem Ps 147, 12.14
Lauda, Ierúsalem, Dóminum,
qui ádipe fruménti sátiat te.
Vel: Cf. Io 6, 51
Panis, quem ego dédero,
caro mea est pro sǽculi vita,
dicit Dóminus.

Post communionem
Sacramentórum tuórum, Dómine,
commúnio sumpta nos salvet,
et in tuæ veritátis luce confírmet.
Per Christum.

© Copyright – Libreria Editrice Vaticana

Messalino in PDF con letture in lingua italiana (da stampare su fogli A3 fronte/retro)

Dominica XVIII “per annum” – 4 Aug 2019

Ant. ad introitum Ps 69, 2.6
Deus, in adiutórium meum inténde;
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Adiútor meus et liberátor meus es tu;
Dómine, ne moréris.

Collecta
Adésto, Dómine, fámulis tuis,
et perpétuam benignitátem largíre poscéntibus,
ut his, qui te auctórem et gubernatórem gloriántur habére,
et creáta restáures, et restauráta consérves.
Per Dóminum.

Super oblata
Propítius, Dómine, quǽsumus, hæc dona sanctífica,
et, hóstiæ spiritális oblatióne suscépta,
nosmetípsos tibi pérfice munus ætérnum.
Per Christum.

Ant. ad communionem Sap 16, 20
Panem de cælo dedísti nobis, Dómine,
habéntem omne delectaméntum,
et omnem sapórem suavitátis.
Vel: Io 6, 35
Ego sum panis vitæ, dicit Dóminus.
Qui venit ad me non esúriet, et qui credit in me non sítiet.

Post communionem
Quos cælésti récreas múnere,
perpétuo, Dómine, comitáre præsídio,
et, quos fovére non désinis,
dignos fíeri sempitérna redemptióne concéde.
Per Christum.

© Copyright – Libreria Editrice Vaticana

Messalino in PDF con letture in lingua italiana (da stampare su fogli A3 fronte/retro)

Dominica XVII “per annum” – 28 Iul 2019

Ant. ad introitum Cf. Ps 67, 6-7.36
Deus in loco sancto suo;
Deus qui inhabitáre facit unánimes in domo,
ipse dabit virtútem et fortitúdinem plebi suæ.

Collecta
Protéctor in te sperántium, Deus,
sine quo nihil est válidum, nihil sanctum,
multíplica super nos misericórdiam tuam,
ut, te rectóre, te duce, sic bonis transeúntibus nunc utámur,
ut iam possímus inhærére mansúris.
Per Dóminum.

Super oblata
Súscipe, quǽsumus, Dómine, múnera,
quæ tibi de tua largitáte deférimus,
ut hæc sacrosáncta mystéria, grátiæ tuæ operánte virtúte,
et præséntis vitæ nos conversatióne sanctíficent,
et ad gáudia sempitérna perdúcant.
Per Christum.

Ant. ad communionem Ps 102, 2
Bénedic, ánima mea, Dómino,
et noli oblivísci omnes retributiónes eius.
Vel: Mt 5, 7-8
Beáti misericórdes,
quóniam ipsi misericórdiam consequéntur.
Beáti mundo corde,
quóniam ipsi Deum vidébunt.

Post communionem
Súmpsimus, Dómine, divínum sacraméntum,
passiónis Fílii tui memoriále perpétuum;
tríbue, quǽsumus,
ut ad nostram salútem hoc munus profíciat,
quod ineffábili nobis caritáte ipse donávit.
Qui vivit.

© Copyright – Libreria Editrice Vaticana

Messalino in PDF con letture in lingua italiana (da stampare su fogli A3 fronte/retro)

Dominica XVI “per annum” – 21 Iul 2019

Ant. ad introitum Ps 53, 6.8
Ecce Deus ádiuvat me,
et Dóminus suscéptor est ánimæ meæ.
Voluntárie sacrificábo tibi,
et confitébor nómini tuo, Dómine, quóniam bonum est.

Collecta
Propitiáre, Dómine, fámulis tuis,
et clémenter grátiæ tuæ super eos dona multíplica,
ut, spe, fide et caritáte fervéntes,
semper in mandátis tuis vígili custódia persevérent.
Per Dóminum.

Super oblata
Deus, qui legálium differéntiam hostiárum
uníus sacrifícii perfectióne sanxísti,
áccipe sacrifícium a devótis tibi fámulis,
et pari benedictióne, sicut múnera Abel, sanctífica,
ut, quod sínguli obtulérunt ad maiestátis tuæ honórem,
cunctis profíciat ad salútem.
Per Christum.

Ant. ad communionem Ps 110, 4-5
Memóriam fecit mirabílium suórum
miséricors et miserátor Dóminus;
escam dedit timéntibus se.
Vel: Ap 3, 20
Ecce sto ad óstium et pulso, dicit Dóminus:
si quis audíerit vocem meam, et aperúerit mihi iánuam,
intrábo ad illum, et cenábo cum illo, et ipse mecum.

Post communionem
Pópulo tuo, quǽsumus, Dómine, adésto propítius,
et, quem mystériis cæléstibus imbuísti,
fac ad novitátem vitæ de vetustáte transíre.
Per Christum.

© Copyright – Libreria Editrice Vaticana

Messalino in PDF con letture in lingua italiana (da stampare su fogli A3 fronte/retro)

Dominica XV “per annum” – 14 Iul 2019

Ant. ad introitum Cf. Ps 16, 15
Ego autem cum iustítia apparébo in conspéctu tuo;
satiábor dum manifestábitur glória tua.

Collecta
Deus, qui errántibus, ut in viam possint redíre,
veritátis tuæ lumen osténdis,
da cunctis qui christiána professióne censéntur,
et illa respúere, quæ huic inimíca sunt nómini,
et ea quæ sunt apta sectári.
Per Dóminum.

Super oblata
Réspice, Dómine, múnera supplicántis Ecclésiæ,
et pro credéntium sanctificatiónis increménto
suménda concéde.
Per Christum.

Ant. ad communionem Cf. Ps 83, 4-5
Passer invénit sibi domum
et turtur nidum, ubi repónat pullos suos.
Altária tua, Dómine virtútum, Rex meus, et Deus meus!
Beáti qui hábitant in domo tua,
in sǽculum sǽculi laudábunt te.
Vel: Io 6, 57
Qui mandúcat meam carnem et bibit meum sánguinem,
in me manet et ego in eo, dicit Dóminus.

Post communionem
Sumptis munéribus, quǽsumus, Dómine,
ut, cum frequentatióne mystérii,
crescat nostræ salútis efféctus.
Per Christum.

© Copyright – Libreria Editrice Vaticana

Messalino in PDF con letture in lingua italiana (da stampare su fogli A3 fronte/retro)