Feria III infra Octavam Paschæ – 19 Apr 2022

Ant. ad introitum Cf. Sir 15, 3-4
Aqua sapiéntiæ potávit eos;
firmábitur in illis, et non flectétur,
exaltábit eos in ætérnum, allelúia.

Dicitur Glória in excélsis.

Collecta
Deus, qui paschália nobis remédia contulísti,
pópulum tuum cælésti dono proséquere,
ut, perféctam libertátem assecútus,
in cælis gáudeat, unde nunc in terris exsúltat.
Per Dóminum.

Super oblata
Oblatiónes famíliæ tuæ,
quǽsumus, Dómine, súscipe miserátus,
ut, sub tuæ protectiónis auxílio,
et colláta non perdat, et ad ætérna dona pervéniat.
Per Christum.

Præfatio paschalis I (in hac potíssimum die).
Quando adhibetur Canon romanus, dicuntur Communicántes et Hanc ígitur propria.

Ant. ad communionem Col 3, 1-2
Si consurrexístis cum Christo,
quæ sursum sunt quǽrite,
ubi Christus est in déxtera Dei sedens;
quæ sursum sunt sápite, allelúia.

Post communionem
Exáudi nos, omnípotens Deus, et famíliæ tuæ corda,
cui perféctam baptísmatis grátiam contulísti,
ad promeréndam beatitúdinem aptes ætérnam.
Per Christum.

© Copyright – Libreria Editrice Vaticana

Lascia un commento

Il tuo indirizzo email non sarà pubblicato.