Feria IV infra Octavam Paschæ – 15 Apr 2020

Ant. ad introitum Cf. Mt 25, 34
Veníte, benedícti Patris mei, percípite regnum,
quod vobis parátum est ab orígine mundi, allelúia.

Dicitur Glória in excélsis.

Collecta
Deus, qui nos resurrectiónis domínicæ
ánnua sollemnitáte lætíficas,
concéde propítius, ut, per temporália festa quæ ágimus,
perveníre ad gáudia ætérna mereámur.
Per Dóminum.

Super oblata
Súscipe, quǽsumus, Dómine,
hóstias redemptiónis humánæ,
et salútem nobis mentis et córporis operáre placátus.
Per Christum.

Præfatio paschalis I (in hac potíssimum die).
Quando adhibetur Canon romanus, dicuntur Communicántes et Hanc ígitur propria.

Ant. ad communionem Cf. Lc 24, 35
Cognovérunt discípuli Dóminum Iesum
in fractióne panis, allelúia.

Post communionem
Ab omni nos, quǽsumus, Dómine, vetustáte purgátos,
sacraménti Fílii tui veneránda percéptio
in novam tránsferat creatúram.
Per Christum.

© Copyright – Libreria Editrice Vaticana

Lascia un commento

Il tuo indirizzo email non sarà pubblicato.