Dominica II in Quadragesima – 17 Mar 2019

Ant. ad introitum Cf. Ps 26, 8-9
Tibi dixit cor meum quæsívi vultum tuum,
vultum tuum, Dómine, requíram.
Ne avértas fáciem tuam a me.
Vel: Cf. Ps 24, 6.2.22
Reminíscere miseratiónum tuárum, Dómine,
et misericórdiæ tuæ, quæ a sǽculo sunt.
Ne umquam dominéntur nobis inimíci nostri;
líbera nos, Deus Israel, ex ómnibus angústiis nostris.

Non dicitur Glória in excélsis.

Collecta
Deus, qui nobis diléctum Fílium tuum audíre præcepísti,
verbo tuo intérius nos páscere dignéris,
ut, spiritáli purificáto intúitu,
glóriæ tuæ lætémur aspéctu.
Per Dóminum.

Dicitur Credo.

Super oblata
Hæc hóstia, Dómine, quǽsumus, emúndet nostra delícta,
et ad celebránda festa paschália
fidélium tuórum córpora mentésque sanctíficet.
Per Christum.

Præfatio: De transfiguratione Domini.

Ant. ad communionem Mt 17, 5
Hic est Fílius meus diléctus,
in quo mihi bene complácui;
ipsum audíte.

Post communionem
Percipiéntes, Dómine, gloriósa mystéria,
grátias tibi reférre satágimus,
quod, in terra pósitos,
iam cæléstium præstas esse partícipes.
Per Christum.

Oratio super populum
Bénedic, Dómine, fidéles tuos benedictióne perpétua,
et fac eos Unigéniti tui Evangélio sic adhærére,
ut ad illam glóriam, cuius in se spéciem Apóstolis osténdit,
et suspiráre iúgiter et felíciter váleant perveníre.
Per Christum.

© Copyright – Libreria Editrice Vaticana