Præfatio: De gloria matris nostræ Ierusalem

V. Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
V. Sursum corda.
R. Habémus ad Dóminum.
V. Grátias agámus Dómino Deo nostro.
R. Dignum et iustum est.
Vere dignum et iustum est, æquum et salutáre,
nos tibi semper et ubíque grátias ágere:
Dómine, sancte Pater, omnípotens ætérne Deus:
Nobis enim hódie civitátem tuam tríbuis celebráre,
quæ mater nostra est, cælestísque Ierúsalem,
ubi iam te in ætérnum fratrum nostrórum coróna colláudat.
Ad quam peregríni, per fidem accedéntes,
alácriter festinámus, congaudéntes de Ecclésiæ
sublímium glorificatióne membrórum,
qua simul fragilitáti nostræ adiuménta et exémpla concédis.
Et ídeo, cum ipsórum Angelorúmque frequéntia,
una te magnificámus, laudis voce clamántes:
Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth.
Pleni sunt cæli et terra glória tua.
Hosánna in excélsis.
Benedíctus qui venit in nómine Dómini.
Hosánna in excélsis.

© Copyright – Libreria Editrice Vaticana

Lascia un commento

Il tuo indirizzo email non sarà pubblicato. I campi obbligatori sono contrassegnati *