Dominica XXIX “per annum” – 21 Oct 2018

Ant. ad introitum Cf. Ps 16, 6.8
Ego clámavi, quóniam exaudísti me, Deus;
inclína aurem tuam, et exáudi verba mea.
Custódi me, Dómine, ut pupíllam óculi;
sub umbra alárum tuárum prótege me.

Collecta
Omnípotens sempitérne Deus,
fac nos tibi semper et devótam gérere voluntátem,
et maiestáti tuæ sincéro corde servíre.
Per Dóminum.

Super oblata
Tríbue nos, Dómine, quǽsumus,
donis tuis líbera mente servíre,
ut, tua purificánte nos grátia,
iísdem quibus famulámur mystériis emundémur.
Per Christum.

Ant. ad communionem Cf. Ps 32, 18-19
Ecce óculi Dómini super timéntes eum,
et in eis qui sperant super misericórdia eius;
ut éruat a morte ánimas eórum, et alat eos in fame.
Vel: Mc 10, 45
Fílius hóminis venit,
ut daret ánimam suam redemptiónem pro multis.

Post communionem
Fac nos, quǽsumus, Dómine,
cæléstium rerum frequentatióne profícere,
ut et temporálibus benefíciis adiuvémur,
et erudiámur ætérnis.
Per Christum.

© Copyright – Libreria Editrice Vaticana

Messalino in PDF con letture in lingua italiana (da stampare su fogli A3 fronte/retro)

Missalette in PDF with readings in English (to be printed on A3 sheets, front/back)

Lascia un commento

Il tuo indirizzo email non sarà pubblicato. I campi obbligatori sono contrassegnati *