Dominica XXVII “per annum” – 7 Oct 2018

Ant. ad introitum Cf. Est 4, 17
In voluntáte tua, Dómine, univérsa sunt pósita,
et non est qui possit resístere voluntáti tuæ.
Tu enim fecísti ómnia, cælum et terram,
et univérsa quæ cæli ámbitu continéntur;
Dóminus universórum tu es.

Collecta
Omnípotens sempitérne Deus, qui abundántia pietátis tuæ
et mérita súpplicum excédis et vota,
effúnde super nos misericórdiam tuam,
ut dimíttas quæ consciéntia métuit,
et adícias quod orátio non præsúmit.
Per Dóminum.

Super oblata
Súscipe, quǽsumus, Dómine,
sacrifícia tuis institúta præcéptis,
et sacris mystériis,
quæ débitæ servitútis celebrámus offício,
sanctificatiónem tuæ nobis redemptiónis dignánter adímple.
Per Christum.

Ant. ad communionem Lam 3, 25
Bonus est Dóminus sperántibus in eum,
ánimæ quærénti illum.
Vel: Cf. 1 Cor 10, 17
Unus panis et unum corpus multi sumus,
omnes qui de uno pane et de uno cálice participámus.

Post communionem
Concéde nobis, omnípotens Deus,
ut de percéptis sacraméntis inebriémur atque pascámur,
quátenus in id quod súmimus transeámus.
Per Christum.

© Copyright – Libreria Editrice Vaticana

Messalino in PDF con letture in lingua italiana (da stampare su fogli A3 fronte/retro)

Missalette in PDF with readings in English (to be printed on A3 sheets, front/back)