Dominica X “per annum”

Ant. ad introitum Cf. Ps 26, 1-2
Dóminus illuminátio mea, et salus mea, quem timébo?
Dóminus defénsor vitæ meæ, a quo trepidábo?
Qui tríbulant me inimíci mei, ipsi infirmáti sunt.

Collecta
Deus, a quo bona cuncta procédunt,
tuis largíre supplícibus,
ut cogitémus, te inspiránte, quæ recta sunt,
et, te gubernánte, éadem faciámus.
Per Dóminum.

Super oblata
Réspice, Dómine, quǽsumus, nostram propítius servitútem,
ut quod offérimus sit tibi munus accéptum,
et nostræ caritátis augméntum.
Per Christum.

Ant. ad communionem Ps 17, 3
Dóminus firmaméntum meum,
et refúgium meum, et liberátor meus.
Deus meus adiútor meus.
Vel: 1 Io 4, 16
Deus cáritas est, et qui manet in caritáte
in Deo manet et Deus in eo.

Post communionem
Tua nos, Dómine, medicinális operátio,
et a nostris perversitátibus cleménter expédiat,
et ad ea quæ sunt recta perdúcat.
Per Christum.

© Copyright – Libreria Editrice Vaticana

Messalino in PDF con letture in lingua italiana (da stampare su fogli A3 fronte/retro)

Lascia un commento

Il tuo indirizzo email non sarà pubblicato. I campi obbligatori sono contrassegnati *